1. Nondum me salutauerat epistola, quam misisti, cum ex duabus missis
a me non leuis querela perstreperet, tamquam eas in incertum direxerim,
ut per arida climata gelidum aera salutarent. 2. Ideoque se relegatas potius
causabantur quam missas, dum ad illum receperant legationis officium, cui
sensus et probitas quietem inuident, magisque sibi domesticant discursus
quam status, quem sic per fastigia sublimium distrahunt, quod modicum ex
eo minoribus familiaritatibus relinquunt. 3. Igitur dum querelae huiusmodi
mentem diuellerent, ac si michi ueris obiectionibus conclusissent, tua subito
responsalis se obtulit et, indicto silentio murmuri, spiritum in me pacificauit
quieti. 4. Nec mora nexus tarditatis rumpitur, facies epistolae reuelatur; ridet
species, quia, nisi defuerit colorum uarietas, figurabat picturam. 5. Sed
quam primum per clausulas diffunditur oculus, miratur legentis studium,
si potuit in homine tale ingenium concipi, quod tantam uerborum pareret
maiestatem. 6. Volebam, fateor, turbam quae aderat postico fallere, ut familiarius
mecum essem, ne tam dulciloquii stilla deflueret, quae legentis
sensibus raperetur. 7. Credisne potuerim, quin citius odor uineae domum
repleuerit, quandoquidem in facie Iacobi, quam aliqui nondum uiderant,
Petri paginam iam legebant? 8. Fit concursus ad lectionem, urgeor, oblectat
series, mulcetur auditor, sed sudant ingenia: dum prouehi satagunt ad alta
tribunalia stili, occurrit tamdem ille uersiculus: Non cuiuis homini contingit
adire Corinthum.
9. Sed beatus qui intelligit neque curam negligit, sed, dum uacat surculis
inseri, et surculos sibi inserit ex electa uinea
Petri: erit tandem, ut talis
insitio propagetur in uitem, quandoquidem ex magisterio iudicis quisquis
familiariter legerit acinos, cito, certo certius, germinabit racemos.
10. Haec credo pauca sufficiunt, ne scribentis gloria penes me uideatur
neglecta, siue quod humiliatur ad ueniam, ubi conscientiam non arguit culpa,
siue quod in uerbi cithara patrem filius, sanus languidum, fortis debilem confortauit.
11. In finibus tamen istis, quia metam sibi non signauit epistola, forte
gestiens calcibus lacessere, cogor longius progredi, ne michi quid inhereat ex
illius scoria dicti, ubi scilicet durum et impossibile iactitas, ut, ad increpanda
patris eloquia, non exurgas. 12. Pudet uerbi, quo sibi contrarius pingitur, cum
quisquis post ueniam contumeliosus offertur, presertim si patrem increpet
filius. 13. Quae contumelia non redimitur hyrco uel pecude, sed tamquam
crimen maximum, corripitur morte. 14. Et certe si terrerent plerosque filios
tonitrua scripturarum, etiamsi facies eorum patres conspuerent, oculos irreuerentiae
non leuarent. 15. Redeat igitur ad se filius et sic secum cognoscet,
quod extra se lapsus eum linguae portauit. 16. Hoc enim rectius esse potuit
cordi flebile et oculo lacrimosum, ne surreptum tibi patrem uana causaretur
opinio, tamquam in te didicerim euentus secernere, ut plauderem prosperis et
terga darem aduersis. 17. Dic tamen, si recolis, huiusmodi scolae limina, sicubi
uideris plantis Iacobi
trita. 18. Audeo dicere: poterit in amicis et specialiter in
te, fili mi, de constantia crimen ingeri, sed numquam mutabilitas exprobrari.
19. Non credo talem ymaginem quod de me sculpat ueritas, etiamsi penes te
mens ingeniosa coloret. 20. Ideoque potuit sequens clausula de cordis atrio
non erumpere, ut irrigationem domesticae uineae translatam ad alias diceret,
ex quibus sic lambruscas colligo, quod de uuis famesco. 21. Amen dico tibi,
tales nescio, quamquam ex lambruscis non semper sit usus sterilis, dum uinum
liquor colorat pallidum et in floris substantia gratum saporat odorem.
22. Ceterum non intelligo, unde locus fuerit tam graui querelae, ubi nichil
sum conscius, quod inter amicos et proximos in me debilitaretur affectus,
quin Iacobum
Petri et
Petrum
Iacobi profiterer. 23. Quae sane professio, firmis
prouenta radicibus, ita senuit olim in iuuene, ut cotidie pubescat in sene.
24. Valeat ergo Petrus et uinea mea, et quiescat in hoc calamus, ut inter
amicos et proximos uel intimos Petrus apud me nulli scribatur secundus.