1. Si casum et causam tuae questionis discutimus, satis abbreuiari posset
inuectio, quam in nos de non scripta tibi dudum, ut asseris, nouae uictoriae
iucunditate componis. 2. Quid enim materiae querulae tibi deberi conspicimus,
si in mensa congaudii, de cuius quasi loco nouissimo reclamatus excuteris, et
in prima te sedulus inuitator ad nuptias discumbenda sedilia collocauit? 3.
Sed, dum causarum merita partium assertione panduntur, ludicris uotis tuis
alludimus et corda quodammodo redolentis alacria iocosi stili serie lucidamus.
4. Statim siquidem, immo priusquam de prospera nobis deditione
Fauentiae,
rei letus euentus pectora nostra reficeret, letitiae nouae primitias desideriis
tuis prouidimus deferendas, ut, quem habuerat nostra serenitas in huiusmodi
festi tam celebris expectatione precipuum, participem faceret felicis auspicii
susceptione iucundum. 5. Exempnia quoque tibi per litteras tempestiue
transmisimus; terra marique direximus nuntios, ut, alterius elementi succedens
humilitas, defectum alterius compensaret. 6. Et utinam sic potuisses effici lateri
nostro finitimus, ut nobiscum corporaliter, sicut paranimphus commerciis,
exultasses, uel litterarum ipsarum baiulis permisisset natura pennas adiungi
uolatiles, ut suae relationis officium, cuiuspiam relatibus pretulissent! 7. Sed si
casualiter forsitan est morbificatus itinerans, uel aura non succedente propitia
nauigans prepeditus, deberes saltem in Famam uiolentus argutor insurgere, et
ipsam de motus cursilis, quem naturaliter induit, uelocitate dampnare. 8. Nec
in te modificare uolumus intemperantiam gratulandi, cum tuae uirtutis constantiam
ad haec et maiora sufficere confidamus. 9. Propter quod magisterium
in hac parte non approbes, ubi nullam, quam asseris, manus artificis causam
dedit nec propter hoc idem ad uerecundiam notari te expedit, quam sumpsisse
te etiam superuacuum arbitramur. 10. Cum enim non nisi ex inferentis intentione
procedat iniuria, illatam tibi contumeliam frustra conquereris, quae
ex nostra intentione non prodiit et in coniecturam audientium non peruenit.
11. Sed, si sumpta de prosperitatis huiusmodi nouae tripudiis occasione iocandi,
plausus tuos, quos iusto te credimus exinde titulo possidere, uel quorum in te
titulum redigit bona fides, caute ut scribis, te admiscuisse iuuenibus potuisti,
profecto de festiua iocositate relator existere, quem in seriis prudenter consiliis
morum nouimus grauitate completum.
12. De felici uero aduentu nostro ad partes ipsas, quem multis rationibus
auidus et uotiuus exquiris, nichil tibi ad presens certum rescribimus, cum...
et..., fideles nostros, quos euestigio ad presentiam nostram pro pecunia missurum
te asseris expectantes, per ipsos tibi super hoc beneplacitum nostrum
exprimere disponamus.
13. Tu uero de aduentu tuo ad presentiam nostram facias, quod per alias
maiestatis nostrae litteras tibi meminibus direxisse.