Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1248

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 125 (Gratanter recepimus deuotionis uestrae litteras...)

summary

Federico II loda un ufficiale della sua fedeltà e attivismo militare, soprattutto per aver inviato su richiesta di Federico d’Antiochia cento balestrieri a proteggere Prato, e lo esorta a restare sempre fedele e vigile ai servizi dell’Impero.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1001-2
  • Par. lat. 8563, f. 87r

teibody

Responsalis commendationis de preteritis et hortationis in futuro.

1. Gratanter recepimus deuotionis uestrae litteras, quas nuper nostro culmini fideliter destinastis, et quae continebantur in eis, diligenter nostra serenitas intellexit. 2. Quod autem per litterarum ipsarum tenorem demonstratum accepimus, fidelitatem et deuotionem uestram, quam constantem et sinceram erga maiestatem nostram uigere cognoscimus ab experto, de serenitatis nostrae statu felici congaudere. Et quod iuxta requisitionem filii nostri dilecti, F. de Antiochia, balistarios centum armipotentes ad Prati custodiam uestra deuotio destinauit, ibidem pro nostris seruitiis moraturos. 3. Studium et sollicitudinem uestram proinde merito duximus commendandam, fidelitatem uestram, quae circa obsequia nostra inter ceteros fideles Tusciae fulgere per euidentem operis efficaciam consueuit, monentes pariter et hortantes, ut semper more solito ad nostrae maiestatis augmentum et grata culmini nostro prestanda seruitia uos offeratis cum effectu laudabili tam uoluntarios quam paratos. Ita quod semper in excellentiae nostrae oculis ipsa operis efficacia fidem uestram commendabilem representet.

notes alpha

    notes int