Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1243-1248

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 127 (Quia sicut ex relatione T. de …, sacri Imperii...)

summary

Federico II, sulla base di una relazione del capitano generale di Romagna T. di …, loda l’impegno a favore dell’Impero di alcuni suoi fedeli, e li esorta a restare costanti e saldi in quella fedeltà.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1005-6
  • Par. lat. 8563, f. 87v

teibody

Fidelibus suis, commendans eos de fide et animat eos in ipsa.

1. Quia sicut ex relatione T. de …, sacri Imperii in Romangia capitanei generalis, dilecti fidelis nostri, nuper accepimus, et nos etiam ex operum laudabilium testimonio certi sumus, quod circa seruitia nostra diligenter intenditis et honorem nostrum efficaciter procuratis, digna uos laude prosequimur, et nostri fauoris gratiam tanto uobis hylarius pollicemur, quanto, presentium negotiorum et temporis tempestate pensata, gratiora nunc nostrorum fidelium obsequia reputamus. 2. Deuotionis itaque uestrae constantiam, de qua plene confidimus, animamus attente, quatenus sic circa omnia, quae honoris nostri commoda et rebellium nostrorum confusionem respiciunt, more solito robur et animos excitetis. Quod uestrae deuotionis integritas de bono semper in melius clareat coram nobis, et ad compensandam fidem uestram dignis retributionibus premiorum nostrae munificentiae dextera quasi per debitum inducatur.

notes alpha

    notes int