
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1248
author
title
Ep. V 18 (Intellecto nuper, quod nonnulli...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 808-9
- Par. lat. 8563, f. 75r
teibody
Iustitiario, ut compellantur redire ad habitandas terras suas illi, qui pro uitandis collectis fraudulenter fugerunt ab eisdem.
1. Intellecto nuper, quod nonnulli habitatores Regni, ut collectarum et aliorum curiae nostrae seruitiorum ab aliorum suorum ciuium communione se subtrahant, incolatus propriis domiciliis derelictis, se ad alia loca iurisdictionis tuae, in quibus eorum non sit nota condicio, per dolosa suffragia transtulerunt, et sic onera, quae communes humeros exigebant, incumbunt residuis intolerabiliter supportanda. 2. Quocirca fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus quoscumque habitatores terrae ipsius ob causam predictam propria domicilia inueneris reliquisse, ipsos ad incolatus terrae suae incontinenti redire, qua uideris rerum et personarum districtione, compellas, ut fugam ipsam, quam in aliorum preiudicium fraudulenter ingesserant, nullum sibi sentiant patrocinium exhibere.
notes alpha
notes int