
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
fine 1248
author
title
Ep. V 5 (Cum ad supplicationem … de …, fidelis nostri...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 786-7
- Par. lat. 8563, f. 73v
teibody
Iustitiario, ut procedat ad subuentionem noui militis, iuxta priorum continentiam litterarum.
1. Cum ad supplicationem … de …, fidelis nostri, tunc iustitiario ipsarum partium per litteras nostras iniunximus, ut, quia B. de …, patrem eius, qui in nostris seruitiis extitit fructuosus, in eiusdem filii sui commoda naturalis affectio seu charitas paterna non inuitauerat, ut debuerat inuitasse, sibi dudum in receptione cinguli militaris, quam eius debuerat preuenisse subuentio, lentus pater aut rigidus in aliquo non preuidit, idem iustitiarius a uasallis prefati B. iuxta constitutionem Regni nostri subuentionem prefato... fieri faceret congruentem. 2. Cumque, sicut eo nuperrime referente, comperimus dictum mandatum nostrum effectu debito caruisse, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus iuxta tenorem litterarum nostrarum, quas super hoc eidem iustitiario predecessori tuo direximus, predictum mandatum nostrum utiliter et celeriter exequaris.
notes alpha
notes int