
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1220-1266
author
title
Ep. V 52 (Benigne recepit excellentia nostra litteras...)
summary
Il sovrano ringrazia un nobile per le sue lettere, e lo esorta a insistere nel suo comportamento leale e produttivo verso l’Impero.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 872
- Par. lat. 8563, f. 79r
teibody
Respondet cuidam nobili, et commendat processum ipsius.
1. Benigne recepit excellentia nostra litteras, quas nostro culmini destinasti, et quae continebantur in eis, intelleximus diligenter. 2. Quod autem te nostris seruitiis et beneplacitis per tuas litteras exposuisti fideliter et deuote, atque semper hactenus per fidei complementum ob nostrae reuerentiam maiestatis permansisti sollicitus et intentus. 3. Tuam exinde deuotionem et motum duximus merito commendandos, mandantes, quatenus de cetero, iuxta solitum circa nostra seruitia tam fideliter quam laudabiliter perseueres, ut ipsa operum efficacia successiua nostrae celsitudini te commendabilem representet.
notes alpha
notes int