
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
dicembre 1248
author
title
Ep. V 55 (Thomasius de Sabaudia comes, dilectus...)
summary
Federico II ordina a un capitano, su richiesta di Tommaso, conte di Savoia, di liberare una serie di prigionieri, di pertinenza del conte stesso, come già richiesto in una precedente missiva.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 976-7
- Par. lat. 8563, f. 79v
teibody
Eidem, de captiuis liberandis iuxta priorum continentiam litterarum.
1. Thomasius de Sabaudia comes, dilectus affinis et fidelis noster, suis litteris nostrae exposuit maiestati, quod, licet apud Taurinum ad ipsius supplicationem tibi dederimus in mandatis, ut quosdam captiuos, quos ad se pertinere nunc asserit, deberes a carceris uinculo liberare, tu postmodum plures alios captiuos, de quibus maiestatis nostrae mandatum simile recepisti, liberare, prout ipse descripsit, penitus obmisisti. 2. Ob quorum liberationem, quia comes prefatus nuper serenitati nostrae humiliter supplicauit, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si est ita, iuxta formam mandati nostri eosdem captiuos a nexibus carceris absoluere non obmittas.
notes alpha
notes int