Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

agosto 1245

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 62 (Recepit excellentia nostra litteras...)

summary

Federico II loda lo stesso [capitano] d’aver preparato un esercito per attaccare la ribelle Camerino, con l’aiuto anche dei cavalieri imperiali di stanza a San Severino. Lo esorta poi a completare quelle operazioni nella Marca, e di attendere sue istruzioni riguardo ai furti subìti da fedeli imperiali della Marca stessa da parte dei Veneziani.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 888-90
  • Par. lat. 8563, f. 80v

teibody

Eidem, et commendat eum de parato exercitu, et hortatur eum de prouidendo.

1. Recepit excellentia nostra litteras quas misisti, et quae continebantur in eis pleno collegimus intellectu. 2. Quod autem scripsisti, te habere paratum exercitum de tota Marchia generalem, ita quod die … mensis Augusti presentis hostiliter esse debes in territorio Camerini, nostrorum rebellium, ad reliquias uinearum et arborum proditorum ipsorum totaliter deuastandas uel succidendas. 3. Et quod propter assiduam oppressionem masnadae nostrorum militum in Sancto Seuerino existentium iidem proditores nostri taliter coharctati existunt, quod magnae famis laborant inopia, ob quam afflictionem ad tantam discordiam deuenerunt, quod sepius adinuicem preliantur. 4. Et quia de rumoribus nobis gratis nostram celsitudinem instruxisti: de Anconitanis uidelicet, rebellibus nostris, sollicitudinis ed industriae tuae studium euidens plurimum commendamus. 5. Fidelitatem tuam sollicitantes attentius et hortantes, ut te cum eodem exercitu filiorum nostrorum ad depopulationem et deuastationem Camerinensium, proditorum nostrorum, taliter te reddas per complementum operis sollicitum et attentum; quod de ipsis rebellibus nostris in proximo nobis noua significes letiora, et ipsa operum efficacia te nostrae celsitudini, iuxta morem solitum, commendabilem representet. 6. Super eo uero, quod tuis litteris denotasti, plures ex fidelibus nostris de Marchia fuisse nuper a Venetis disrobatos, quod de bonis capiendis eorum propterea licentiam a te postulant, sicut dicis, tibi duximus taliter respondendum: quod, cum ad presens illuc sollempnes nuntios destinemus, exinde curabimus prouidere, prout honori nostro et salubritati dictorum fidelium uiderimus conuenire.

notes alpha

    notes int