
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1220-1266
author
title
Ep. V 78 (Bartholomeus ciuis Lucanus, fidelis noster...)
summary
Il sovrano ordina allo stesso [capitano] di far restituire a S. e R. i beni rubati in mare al lucchese Bartolomeo, che viaggiava con una nave di G. di ... da Brindisi a Durazzo.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 913-4
- Par. lat. 8563, ff. 81v-82r
teibody
Eidem, quod faciat restitui bona disrobatis supra mare.
1. Bartholomeus ciuis Lucanus, fidelis noster, ad presentiam nostram nuper accedens, nobis exposuit cum querela, quod, cum ipse dudum in quodam buzo, naui G. de..., suis et sociorum suorum mercibus onerata, sub spe emolumenti a Brundusio uersus Duratium nauigaret, cum comitiua quarumdam galearum et barchettarum de Saona, S. et R. et quidam alii, qui cum eis erant, ipsum et socios hostiliter inuadentes, ceperunt eosdem, et omnia bona, quae habebant ibidem, ipsis prius enormiter tormentatis, ut asserit, abstulerunt. 2. Cumque idem B. nostrae supplicauerit maiestati, ut super restitutione rerum suarum, quibus tunc sic extitit uiolenter et temere spoliatus, prouidere sibi misericorditer dignaremur, nos supplicationibus ipsius benignius inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit de predictis, bona sua, quae sibi tunc ablata fuerunt, seu ualorem ipsorum, de quo tibi constare uolumus, ab illis eisdem restitui facias, qui bonorum ipsorum captores et participes extiterint. 3. Nichilominus cautus existens, ut sic, deliberatione prehabita, punias, quos inde uideris puniendos, ne delinquentes predicti aliquatenus debeant de commissis excessibus gloriari.
notes alpha
notes int