Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1241

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 86 (Ad maiestatis nostrae presentiam nuper...)

summary

Federico II ordina a un capitano di pagare dieci once dai redditi imperiali a Ligorio di Roberto di Tivoli, in risarcimento della distruzione del castello di San Giuliano, che teneva dal monastero di San Paolo dell’Urbe, e di altri suoi beni in zona tiburtina.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 930-1
  • Par. lat. 8563, ff. 82v-83r

teibody

Capitaneo, ut certam quantitatem soluat annuatim cuidam fideli.

1. Ad maiestatis nostrae presentiam nuper accedens Ligorius Roberti de Tibure, fidelis noster, nostro culmini humiliter supplicauit, quod, cum castro Sancti Iuliani, quod a monasterio Sancti Pauli de Vrbe tenebat, et omnia alia sua bona, quae habebat in partibus Tiburtinis, destructa fuerint per guerrarum discrimina, nec habeat, unde uiuat, paupertati suae ad uitae sustentationem dignaremur misericorditer prouidere. 2. Supplicationibus eius benignius inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus de prouentibus nostris, qui sunt per manus tuas, usque ad summam decem librarum deinde annuatim debeas exhibere. Ab eodem de hiis, quae sibi dederis, apodissam ydoneam recepturus.

notes alpha

    notes int