
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1220-1266
author
title
Ep. V 9 (Rem perniciosam exemplo per...)
summary
Il sovrano ordina a un giustiziere di intervenire (vasectomia del reo) contro un contadino che ha depredato il patrimonio e abusato di una serva lasciatagli in custodia dal suo signore, il cavaliere …, durante un’assenza.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 794-5
- Par. lat. 8563, f. 74r
teibody
Cuidam iustitiario, ut puniat uillicum, qui domini sui corrupit pedissecam.
1. Rem perniciosam exemplo per … nuper audiuimus perpetratam. Videlicet quod, cum … miles, fidelis noster, dominus eius, apud ipsum uniuersaliter rei familiaris depositum, et pudicitiam cuiusdam pedisecae suae, immo uxorem propriam etiam, nisi dicere pudeat fenoris, non ignorans, studiose sed temerarie commendasset, depositarius ipse, fide dupliciter uiolata, periurio furtum et furto periurium, quod ex ipsius rei depositae contraria contractione contraxerat, furiosae libidinis consortium aggregauit. 2. Hanc igitur inimicitiae familiaris pestem, sicut efficaciorem conspicimus ad nocendum, sic sententiae durioris aculeis ipsum esse decreuimus feriendum, tuae fidelitati mandantes, quatenus, si est ita, confessione maleficii, quam consueuit in publicum conscientia lesa producere, uel talibus probationibus, quas licet huiusmodi maleficium, quod tamquam hominum aspectibus horridum et humanis uisibus uerecundum, uix aut numquam ex uisu probari posset, exposcit, uillicum ipsum prenominatum mutilari continuo uasis seminariis facias, ut eius acerbae sed iustae uindictae terrore rusticus, quin etiam quilibet familiaris, addiscant luxuriae suae frenum imponere, et non tantum in uxoribus dominorum, sed in focariis etiam cum pudicitia fidem et cum fide pudicitiam obseruare.
notes alpha
notes int