Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1220-1266

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 97 (Pro parte O. et T., fidelium nostrorum...)

summary

Il sovrano ordina ad alcuni ufficiali di citare presso la corte A., C. e B. di Pila, che recano molestie a O. e T. per quanto riguarda il possesso del castello e degli uomini di Lemena (Lomeria).

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 951-2
  • Par. lat. 8563, f. 94r

teibody

Quibusdam, ut citentur ad curiam, qui alios in sua possessione molestant.

1. Pro parte O. et T., fidelium nostrorum, nostrae fuit excellentiae oblata querela, quod, cum castrum et homines de Lemena cum suis iuribus et pertinentiis ad eos pertineant pleno iure, A., C. et B. de Pila, fideles nostri, super possessione castri predicti, sub pretextu cuiusdam priuilegii eis a maiestate nostra concessi, eos molestant contra iustitiam et perturbant. 2. Super quibus, cum conquerentes ipsi uelint ipsos in nostrae maiestatis curia conuenire, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus supradictos A., C. et B. pro parte nostri culminis citare curetis, ut uigesimo die post citationem uestram in dicta nostra curia debeant comparere, prefatis conquerentibus de iure in iudicio responsuri. Diem uero citationis et formam, tenorem presentium continentem, et coram quibus eos citaueritis, excellentiae nostrae fideliter edocere curetis. 3. Etsi ambo ad predicta exequenda non possitis ambo personaliter interesse, nichilominus alter uestrum predicta fideliter exequatur.

Lorem ipsum dolor sit amet

notes alpha

    notes int