
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1220-1250
author
title
Ep. VI 17 (Notum facimus uniuersis, quod … maiestati nostrae...)
summary
Federico II concede a ... la possibilità di diventare cavaliere, pur non provenendo da famiglia di cavalieri.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 1079
- Par. lat. 8563, f. 93r
teibody
Concedit cuidam quod possit fieri miles, quamquam non sit de genere militum
1. Notum facimus uniuersis, quod … maiestati nostrae humiliter supplicauit, ut cum uelit fieri miles, et pater suus miles non esset, sibi exinde largiri licentiam dignaremur. 2. Nos autem, ut fidei suae meritum et suorum per imperialis gratiae premium imperialiter compensemus, ipsius supplicationibus benignius inclinati, de potestatis nostrae plenitudine sibi concedimus potestatem quod, quamquam pater suus miles non fuerit, et nostris constitutionibus caueatur, quod milites fieri nequeant, qui de genere militum non nascuntur, ipse tamen de culminis nostri licentia decorari ualeat cingulo militari. 3. Mandamus, quatenus nullus sit, qui eum molestare super hoc de cetero uel impediri presumat.
notes alpha
notes int