Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

estate 1238-estate 1239

author

Petrus de Vinea

title

Ep. VI 29 (Tenore presentium notum facimus...)

summary

Federico II riaccoglie nel proprio favore, dietro di lui richiesta, un certo ... di Traversaria, che in passato si era comportato in maniera infedele.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1103-4
  • Par. lat. 8563, f. 95v

teibody

Recipit in gratiam suam quemdam, remittendo ei offensas.

1. Tenore presentium notum facimus uniuersis, quod, cum misericordia superexaltante iudicium gloriosius reputemus offensas ignoscere subiectorum quam eorum offensas ulcisci; attendentes supplicationem … Traversariae se ad implorandum gratiam nostram humiliter conuertentis; habentes quoque respectum ad fidei merita retroacta, quae impensa ab eo nobis seruitia nostro conspectui representant, nichilominus ipsum confidenter in redemptione offensae grata et utilia seruitia nostro culmini prestiturum, dictum ..., ad seruitia et fidem nostram tota deuotione conuersum in plenitudine fauoris nostri et gratiae recipimus consuetae, remittentes eidem omnem offensam et culpam, et cetera.

notes alpha

    notes int