
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
febbraio 1252
author
title
Ep. VI 8 (Licet ad quorumlibet nostrorum fidelium...)
summary
Corrado IV conferma a F. di Antiochia, conte di Alba, Celano e Loreto, che gli ha reso molti graditi servigi anche affrontando costi onerosi, la contea già assgnatagli dal padre dell’imperatore, e aggiunge le altre due, con tutti i diritti e le proprietà annesse.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1056-7
- Par. lat. 8563, f. 91r
teibody
Priuilegium concessum F. de Antiochia.
1. Licet ad quorumlibet nostrorum fidelium munifice prosequenda seruitia liberalitatis nostrae manus quadam generalitate sit habilis, illis tamen quadam specialitate sit debitrix, quos in quibus sanguinis ydemptitatem agnoscimus et in quibus fidei purae constantiam inuenimus, quorumque deuotio non solum prestitis placere cepit obsequiis, sed speratur in antea potius placitura prestandis. 2. Eapropter presenti priuilegio notum facimus uniuersis, tam presentibus quam futuris, quod nos, attendentes inuiolabilem deuotionis et fidei puritatem, quam F. de Antiochia, Albae, Celani et Laureti comes, fidelis noster et frater, erga diuum Augustum clarae memoriae dominum patrem nostrum et nos constanter noscitur habuisse, considerantes etiam labores continuos et onera expensarum, quae ad honorem nostri culminis subisse probatur, necnon alia satis grata et accepta seruitia, quae ipsum laudabiliter hactenus nobis exhibuisse cognoscimus et incessanter ad presens exhibere sentimus ac eum exhibiturum pro firmo credimus in futurum, comitatum dudum sibi a domino patre nostro concessum, necnon comitatus ... ad manus nostrae curiae rationabiliter deuolutos, cum ciuitatibus, casalibus, uillis, hominibus, possessionibus, honoribus, usibus, iuribus, patronatibus ecclesiarum uacantium, terris cultis et non cultis, aquis, aquarum decursibus, molendinis, piscariis, siluis, nemoribus, uenationibus, montibus, planis, uallibus, iustitiis et rationibus, in perpetuum sibi et heredibus suis, de speciali gratia et ex certa scientia, damus, concedimus et etiam confirmamus. 3. Inhibentes et perpetuum silentium imponentes omnibus, qui comitatus predictos uel partem eorum ad se uellent dicere pertinere, hac occasione, quod eos, ut ipsorum partem tam ipsi quam predecessores eorum aliquo tempore tenuissent.
notes alpha
notes int