Ego Rosa, mulier, filia quondam Ursonis Vaccarii
et relicta quondam Nicolai de dompno Gregorio, de predicta terra Matere, in presentia
iudicis Nicolai de Electo, annalis Matere iudicis
Eustasii Angeli de Petracca
, de eadem terra, puplici per totum regnum Sicilie regia auctoritate notarii,
presbiteri Iacobi iudicis Bartholomei
,
presbiteri Melis magistri Francisci
,
presbiteri Nicolai Iohannis Campesii
, Thomasii fratris eius et magistri Andree notarii Iohannis de Loreto, testium … de eadem terra … declaro quod cum haberem … intus in predicta terra Matere angulum unum unius cripte contiguum et communem cripte Petri Nicolai de Semana, de eadem terra, in quo est paries medius noviter edificatus … situm in Saxo Cavioso, in vicinio ecclesie santi Stephani de eodem Sasso … placuit michi predictum angulum dicte cripte … vendere … Quapropter … stante prius mecum et consentiente magistro Iohanne Longo, de eadem terra pro mundualdo meo, electo mihi per me et per Iacobum sire Bisancii, baiulum cabelle baiulationis Matere
presentis anni, et per prefatos iudicem et notarium mihi dato et confirmato, in absentia Petri filii mei et legitimi mundualdi, interrogata quoque prius … et diligenter examinata per predictum iudicem de vi, metu, dolo, suasione, seu deceptione alicuius et non reperta per eum quantum in hoc me pati ab aliquo aliquid de premissis, set mea bona, gratuita et spontanea voluntate hoc velle facere profitens … vendidi … predictum angulum predicte cripte … Petro Nicolai de Semana, de eadem terra Matere … pro uncia una et tarenis sex … Cuius predicti anguli hos dico esse fines, videlicet primus et secundus finis est cripta dicti Petri emptoris, tertius et quartus finis est cripta mea in qua habito … Unde … guadiam dedi eidem Petro … et fideiussorem proinde sibi dedi et posui de evictione magistrum Iohannem Longum, de eadem terra … Contra que si fecere … obligo me … componere sibi … pene nomine uncias auri duas … et totidem curie regie seu domine Constantinopolitani imperatricis et principisse Tarenti
… Et pro predictis omnibus … adimplendis … in manibus predicti Petri … super sancta Dei evangelia corporaliter per me tacta ante predictam criptam meam in qua habito, ubi predicta et infrascripta omnia … acta, gesta et celebrata fuerunt prestiti sacramentum …
Caterina II di Valois-Courtenay, morta nell’ottobre 1346.