Il Fondo Santa Lucia

date

1328 novembre 3, Ind. XII, Montalbano Jonico

author

title

18

bibliography

  • Codice diplomatico di Matera, II, Il fondo Santa Lucia (1237-1493), ed. Francesco Panarelli, Galatina, Congedo, 2018, p. 85
  • Regesto: Pedio, Le pergamene di Matera, p. 367.
  • FF, f. 115
  • Codice Diplomatico di Matera

teibody

† Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo trecentesimo vicesimo octavo. Regnante … Roberto, Dei gratia Ierusalem, Sicilie rege, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Folcalquerii ac Pedimontis comite, regnorum … eius anno vicesimo … mense novembris, die tertio eiusdem duodecime indictionis, apud Montem Albanum.

Nos Andreas notarii Dominici , Montis Albani iudex , Dominicus, puplicus eiusdem terre notarius et testes subscripti … fatemur … quod … accedens ad nostram presentiam … Guillelmus de Chura de Policori asseruit … quod … abbas Iohannes, succentor Acerrarum et notarius Philippus de Parma, commissarii procuratores … domini Bernardi de Parma, canonici Aversani et Francisci Extantardi, exequutorum ultimi testamenti quondam domini Thomasii Extantardi, eundem Guillelmum requirebant et compellebant, auctoritate commissionis eorum, ut coram eisdem commissariis compareret, ad ponendum de officio camerariatus gesto per eum in dicta terra Policorii, olim ad opus et pro parte dicti domini, finalem et debitam rationem, nos requirens idem Guillelmum … ut coram ipsis commissariis una cum eo nos conferre personaliter deberemus, visuri quoddam mandatum … Philippi Extantardi, Tramonti et Montis Albani domini universis officialibus dicti quondam domini Thomasii directum, quod iidem commissarii penes se habere dicebant, ipsumque in formam puplicam autenticaturi seu redacturi pro cautela ipsius Guillelmi, hostendendum per eum si et quotiens sibi fuerit oportunum. Cuius … camerari requisitione audita … statim … personaliter nos contulimus cum eodem Guillielmo ad presentiam commissariorum ipsorum, ipsique commissarii hostenderunt nobis quasdam licteras universis officialibus et familiaribus dicti quondam domini Thomasii per eundem Philippum directas, noto, vero et consueto sigillo eiusdem Philippi in cera rubea sigillatas … ipsasque in presentem puplicam formam reddigimus … eratque continentie infrascripte:

cf. n. 17

† Signum crucis proprie manus mei Andree notarii Dominici iudicis Montis Albani qui supra

† Ego Paulus Provincialis interfui

* de Luca testis sum

notes alpha

    notes int