Il Fondo Santa Lucia

date

1248 febbraio 15, Ind. VI, Matera

author

title

3

bibliography

  • Codice diplomatico di Matera, II, Il fondo Santa Lucia (1237-1493), ed. Francesco Panarelli, Galatina, Congedo, 2018, pp. 59-60
  • Regesto: Pedio, Le pergamene di Matera, p. 363.
  • FF, f. 31
  • Houben, I monasteri benedettini femminili, p. 53.
  • Codice Diplomatico di Matera

teibody

† In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno sancte incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quatragesimo octavo et anno imperii domini nostri Federici, Dei gratia invictissimi ac gloriosissimi Romanorum imperatoris semper augusti vicesimo octavo, regni vero eius Iherusalem vicesimo tertio et regni Sicilie quinquagesimo primo, mense febrarii quintodecimo eiusdem, indictionis sexte.

Quia ab intestato decedere tam anime, quam corporis ingerit detrimentum, idcirco ego Petrus Cherchuscognomine, filius quondam Raboani, de civitate Matera, declaro quod dum infirmitate corporis laborarem, ne res mee, morte superveniente, inordinate remanerent, sana quidem memoria et recta locutione, ante lectum meum rogavi venire dominum Grisantum, imperialem Matere iudicem , sire Stephanum de Domo, Saracenum de iudice Saraceno, Maiorem de Angelo, Iuzenusium de Pantaleone et Symeonem de Iohannocto et in ipsorum presentia, sana quidem memoria et recta locutione consistens, ut dictum est, talem de rebus meis condidi testamentum. In primis institui mihi eredem Margaritam filiam meam in omnibus bonis meis; mandavi ut si dicta filia mea infra etatem vel sine legitimis descendentibus decesserit, ut cripte mee que sunt in vicinio Sancte Lucie subtus criptam de Corticio et medietas cisterne mee, que est iuxta cupam et iuxta aliam cisternam predicte filie mee, sint monasterii Sancte Lucie pro remedio anime mee et parentum meorum. Item dixi me habere in armento baccarum domini archiepiscopi baccam unam cum vitulo, quam dimisi predicte filie mee pro dotibus matris sue. Item Bulliarine uxori mee iudicavi alteram medietatem predicte cisterne mee. Iudicavi dari pro anima mea tarenos auri septem et medium in hunc modum distribuendos: monasterio Sancte Marie de Armenis tarenum unum, ecclesie Sancte Lucie grana auri decem, ecclesie Sancti Francisci grana auri decem, iudici Grisanto tarenos auri decem; reliqua distribuenda dixi iuxta arbitrium epitroporum meorum. Epitropos mihi costitui presbiterum Nicolaum de Capitellis et Mathiam de iudice Symone, quibus dedi per vadiam plenariam potestatem recipiendi, distrahendi, ordinandi et faciendi omnia, iuxta quod est superius denotatum. Si quis autem contra hoc testamentum et ultime mee voluntatis iudicium venire temptaverit, parti meum observanti iudicium componat augustales auri octo, totidemque curie et si legatarium fuerit, legatum ammictat, predicto meo iudicio in suo robore duraturo. Et hoc testamentum et ultime mee voluntatis dispositio firmum semper esistat.

Quod rogatu meo scripsit Symeon , imperialis et publicus Matere notarius qui ad hoc interfuit.

Grisantus imperialis Matere iudex

† Ego Stefanus de Domo qui supra

† Ego Saracenus qui supra

† Ego Maior Angeli qui supra

Iuzenosius qui supra

† Ego Symeon qui supra

notes alpha

    notes int