Il Fondo Santa Lucia

date

1259 agosto 8, Ind. II, Matera

author

title

4

bibliography

  • Codice diplomatico di Matera, II, Il fondo Santa Lucia (1237-1493), ed. Francesco Panarelli, Galatina, Congedo, 2018, pp. 61-62
  • Regesto: Pedio, Le pergamene di Matera, p. 363.
  • FF, f. 41
  • Codice Diplomatico di Matera

teibody

† In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno dominice incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo nono. Regnante domino nostro Manfrido, Dei gratia invictissimo Sicilie rege, anno eius secundo, mense augusti, octavo eiusdem, indictione secunda.

Nos Castellanus et Angelus, fratres et filii quondam sire Iohate et Oratius, filius quondam Riccardi de sire Balpano, de civitate Matere, pariter declaramus quod cum haberemus criptolinas sex diprutas carricatas, cum platea, orto et cisternis duabus ante ipsas, que sunt in Sasso Cavioso, in vicinio ecclesie Sancte Marie de Armenis, iuxta criptam Ursonis de Nitulis et iuxta criptam olim Petri Mancini, que est in conchis; placet nobis ipsas vendere et pretium inde accipere ad opus nostre utilitatis agendum. Quapropter in presentia domini Grisanti et domini Saraceni, regalium Matere iudicum , notarii Maioris , Angeli de sire Mattheo, Francisci de Maione et Angeli de domina Maria, Cita Gudinissa uxore mea predicti Castellani, hoc volente et legitime consentiente et quantum in hoc omnino renuntiante omnibus iustitiis et rationibus suis, stante cum ea Bartholomeo fratre et legitimo mundualdo suo, Cita Bella, uxore mei predicti Angeli hoc volente et legitime consentiente et quantum in hoc omnino renuntiante omnibus iustitiis et rationibus suis, stante cum ea notario Herasmo mundualdo a curia sibi dato, Cita Dompna, uxore mei predicti Oratii hoc volente et legitime consentiente et quantum in hoc omnino renuntiante omnibus iustitiis et rationibus suis, stante cum ea Nicolao, nepote suo, mundualdo a curia sibi dato, omni legum observantia celebrata, voluntarie vendidimus iudici Martino, filio olim sire Maureliani , de civitate Matere, predictas sex criptolinas cum platea, orto et cisternis duabus ante ipsas, cum transitibus et exitibus suis, cum omni iure, utilitatibus et pertinentiis suis, cum omnibus infra se habitis et comptentis et de fine in finibus suis. Cuius nostre venditionis hii sunt fines: primus finis est frontes ipsarum criptolinarum, secundus finis est sicut incipit a medietate pedis stantivi qui est secus portam cripte Ursonis de Nitretis et recte ferit ad cursum aque Gravilionis; tertius finis est idem Gravilionus, quartus denique finis est stantivus qui est inter dictas criptolinas et criptam olim Petri Mancini. Infra hos ergo fines totas et integras predictas criptolinas cum predictis platea, orto et cisternis et cum omnibus suis pertinentiis eidem iudici Martino vendidimus ac per fustem tradidimus eo tenore, ut amodo et in antea omni futuro tempore predicte criptoline cum predictis omnibus sue sint suorumque heredum ad faciendum de eis et in eis quicquid eis placuerit, sine nostra nostrorumque heredum ac omnium hominum contrarietate et requisitione, nullo nobis ibidem vel nostris heredibus sive alicui iure, portione vel petitione qualibet reservata. Pro confirmanda vero sibi et suis heredibus hac nostra tradicta et assignata venditione continuo in presentia predictorum accepimus ab eodem iudice Martino tarenos auri viginti bonorum tarenorum de Sicilia, finitum quidem huius nostre venditionis pretium, quod inter nos stetit et aput nos habemus. Unde in presentia predictorum, predicta Cita Gudinissa, uxore mei predicti Castellani, hoc volente et legitime consentiente, predicta Cita Bella, uxore mei predicti Angeli, hoc volente et legitime consentiente, Cita Dompna, uxore mei predicti Oracii, hoc volente et legitime consentiente, sicut superius est expressum, voluntarie vadiam dedimus iamdicto iudici Martino , nobis ipsis pro inde fideiussoribus constitutis eo tenore, ut nos et nostri heredes in hac predicta venditione perpetuo maneamus, contra eam nullatenus venire temptantes, immo defensores sibi et suis heredibus exinde fiamus ab omni nostro debito et obligatione et ab omni humana persona eos exinde querere, inquietare vel molestare volentes quomodocumque. Quod si contra fecerimus, vel per causas vel per leges cum eo vel eius heredibus exinde venerimus modo quolibet vel ingenio, obligamus nos nostrosque heredes componere sibi vel suis heredibus nomine pene augustales auri octo, totidemque in puplico, predicta vero non minus adimplentes, districte nobis ipsis obbligatoribus et fideiussoribus, licentiam tribuentes pignerandi nos nostrosque heredes per omnia pignera licita et inllicita sine calumpnia et appellatione, donec predicta omnia compleantur.

sic

Et hoc scriptum scripsit Stephanus puplicus Matere notarius qui et interfuit * decima superiori linea numeranda a principio inter illa verba «vendidimus» et «iudici» desunt hec verba videlicet «ac per fustem tradidimus» que ego predictus notarius Stephanus oblitus fui scribere et mea propria mano scripsi.

Grisantus regalis Matere iudex

Saracenus regalis Matere iudex

Franciscus filius Maionis

† Ego Angelus de Domina Maria

notes alpha

    notes int