Il Fondo Santa Lucia

date

1267 ottobre 26, Ind. X, Spinazzola

author

title

7

bibliography

  • Codice diplomatico di Matera, II, Il fondo Santa Lucia (1237-1493), ed. Francesco Panarelli, Galatina, Congedo, 2018, pp. 65-66
  • D. Vendola, Un capitolo di storia del monastero di Sant’Agata, pp. 77-79 (da A) trascrizione parziale anche in Nelli, Cronaca di Matera, cap. 35, verosimilmente da [A].
  • Regesto: Pedio, Le pergamene di Matera, p. 363.
  • FF, f. 46. Una copia come inserto in Archivio Vaticano, Instr. Misc. 7277-V [A] per la cui descrizione si veda quanto detto qui in Appendice doc. n. V. Altra copia in ASM, Registro De Leo, cc. 65-67.
  • Codice Diplomatico di Matera

teibody

† In nomine Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo septimo. Regnante domino nostro Carolo, Dei gratia invictissimo rege Sycilie, ducatus Apulie et principatus Capua, Andegavie, Provincie et Forcalquerii comite, regnorum vero eius anno secundo, feliciter amen, die martis vicesimo sexto octubris decime indictionis, apud Spinaciolam.

eccellentissimo FF

Nos Thomasius, regius Spinacciole iudex , Iohannes, puplicus eiusdem terre notarius , Pascalis miles, Raynaldus de Giliberto miles, Rogerius de Gilberto quondam Spinacciole iudex, Riccardus de iudice Mattheo, Paladinus quondam notarius, Berardus olim notarius , Iacobus de Vitamore, Nicolaus de Acceptino, Robbertus de Sabbino et testes subscripti de eadem terra, licterati, vocati ad hoc specialiter et rogati, presenti puplico scripto fatemur quod discretus vir iudex Guido de Montepiloso predicto die aput predictam terram Spinacciole personaliter veniens, ostendit nobis et puplice legi fecit quasdam licteras sibi missas ab egregio viro domino Nicolao Frezia, de Ravello, regio secreto Apulie, cum inserta in eis forma sacri mandati regii, sigillo cereo eiusdem domini secreti in cera viridi sigillatas, quarum continentia per omnia talis erat:

cf. nn. 5 e 6

Quarum licterarum auctoritate predictus iudex Guido sororem Theopisten, venerabilem priorissam ipsius monasterii, nec non sororem Rosam, sororem Alpharanam, sororem Sibiliam et sororem Margaritam, moniales monasterii supradicti, nomine et pro parte ipsius monasterii, predicto die in nostri presentia in possessionem corporalem predicti tenimenti Castelli Novi induxit, iure curie regie et cuiuscumque alterius in omnibus semper salvo. Cuius predicti tenimenti fines isti sunt, videlicet a monte Guidone descendit deorsum usque ad Rivum Aquetecte et a rivo Aquetecte descendit rivus deorsum usque ad Gualdimare et est in confinibus cum tenimento Minerbini et ascendit per Gualdemare sursum usque ad stratam que vadit ad Gaudianum et est in confinibus cum tenimento Montis Miloni et ab ipsa strata descendit per fontem Acernie et transit per vallem Cupuli et ascendit ad portam Spine Amare et vadit usque ad ecclesiam Sancte Agathes et ab ipsa ecclesia vadit per vallicellam et ascendit usque ad Sanctum Laboratorem et a Sancto Labboratore vadit per limitem et stratellam usque ad lacum Macle Longobarde, ubi est petra ficta et a petra ficta vadit per vallem Quercus veterane et exiit ad lacum Martinum et est in confinibus cum terris ecclesie Sancte Trinitatis de Venusio, et a lacu Martino descendit usque ad Basentum et est in confinibus cum tenimento Montis Solicole et a Basento descendit per eundem Basentum inferius et vadit sub via que tendit a Spinacciole ad Cerbariccium et ascendit per aque cursum vallis Sancti Felicis et est in confinibus cum terra Mathei de dompno Petro de Spinacciola et ascendit ad Guardiam strate et venit ad vallicellam Foreste novelle et vadit per limitonem terrarum sancti Laurentii et descendit per viam cansatoriam que vadit ad sanctum Gervasium et transit per aque cursum deorsum vallonem Monachi et ascendit per Fornellum usque ad predictum Montem Guidonem. Unde ad futuram memoriam et tam regie curie quam predicti monasterii et ipsarum monialium cautelam facta sunt exinde duo puplica consimilia instrumenta, unum ipsis monialibus assignandum et aliud predicto domino secreto ad cautelam curie destinandum, per manus nostri qui supra Iohannis, puplici Spinacciole notarii , signo meo, subscriptione mei qui supra iudicis ac nostrum subscriptorum testium subscriptionibus et subsignationibus roborata.

qualiter Vendola Aterne FF Salvatorem FF limitem FF Gerovasium FF

Que scripsi ego idem Iohannes, puplicus Spinacciole notarius , qui predictis interfui et meo signo solito communivi.

† Ego Thomasius regius Spinaciole iudex qui supra

† Ego Goffrido de Grimaldo testis sum

† Ego Pascalis miles testis sum

† Ego Raynaldus de Gilibertu miles tessti sum

† Ego Riccardus de iudice Mattheo testis sum

† Ego Nicolaus de Spinaciola testis sum

Bernardus fraudem depellit dans mihi laudem

† Ego Iacobus de Vita amore testis sum

† Ego Nicolaus de Acceptino testis sum

† Ego notarius Robbertus testis sum

in A mancano le sottoscrizioni sic!

notes alpha

    notes int