[c. a2r] IOANNI DOMINICO TIT. SANCTAE CECILIAE CARDINALI SPINOLAE DOMINO MEO COLENDISSIMO.
Non ignoras, Eminentissime Princeps S.R.E. Cardinalis, columen, unicum prudetiæ, eruditionis, atque humanitatis exemplar, Materæ in Apulia, seu magna Grecia, dum Archiepiscopus; [???] quam brevis nobis lucis usura contigit anni cyclo dumtaxat labenti, post.n. Sarzana in Hetruria, et nunc Mazara in Siculis tanto favore, atque splendore potitur, existebas, atque felici regimine prosequebaris; me natosque meos tuos inter dilectos, atque hilari fronte respectos, et assiduis gratijs refertos fuisse; sicut et mox Illustrissimæ Dominæ Paulæ Mariæ Grimaldæ Spinolæ taæ lætissimæ neptis Marchioniffæ Civitatis Montis Pelusij in Lucanis Regni, illius iam illustrissimi Nicolai Grimaldi coniugis amantissimæ, quæ cum eius filio natu maiori Illustriss. Domino Augustino, tot, tantisque favoribus V.I.D. Donatum Antonium meum filium in d es prosequuntur, ut in eorum negotijs molis magnæ gerendis Neapoli, quam maxime confidant. Hæc mihi quidem, et meis in ambitu honoris sunt; cum tu non solum maiorum splendore, summaque, familiæ nobilitate, verum etiam doctrinæ, probitatis, ac sapientiæ laude nemini concedas: unde sit te nonnisi doctos, probos, ac fapientiæ viros, tui scilicet simillimos amare, fovere, [c. a2v] atque ornare folere, ago sequelam, et si falli valeam. Et o si D.O.M. utramque clavem (ut merita exposcunt) tuis in manibus consignasset, et tuos tunc sacros pedes deosculari libuisset, o quam feliciter Urbs et Orbis omnis in Christiana glisceret pietate. Ut ergo de his tibi immortalem gratiam debeam, et si parem relaturam sperare nunquam valeam, ut tu tanquam optimi Patroni ab invidorum quorumcunque maledictis in integrum vindices, hos meos labores in quinquaginta pro nunc Responsulis de Iure congestos, atque lucubratos, ex hac plaga, et Italiæ calcaneo, Tibi nuncupandos censui, quibus, et si pro beneficijs, qua lance non sim solvendo, confido tamen pro vindicanda illorum parte meam erga te memorem, et gratam voluntatem litterarum harum aliquibus consignatam per Orbem iri monumentis, si antequam (ut evenire solet); in lucem edantur, scilicet e prælo egrediantur, in mortalium mentium aciebus, ut aborti non mori, et aboleri contingat. Æternum numen ad longissimum ævum te tuis, nobis, omnibusque sospitet, pariterque suis luminibus adaugeat.
Materæ Idibus Februarij 1640.
Eminentia Tua Reverendissima
Devinctissimus Servus.
Horatius Persius