[c. [ ]a3r] CANDIDO LECTORI
Cordi mihi semper illa Pescenij Nigri Imperatoris sententia fuit (scribente Flavio Vopisco) quam adversus ipsius tunc viventis Principis gesta calamo exarantem protulit. Scribe (dixit) laudes Marij, vel Anibalis, vel alicuius ducis optimi vita suncti, et dic quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Hinc enim maiorum, et præcessorum præclarissima facta, et mores optimos imitandos, atque emulandos esse dignoscitur, et si tanto maiorum istiusmodi exempla spectanda quanto potius sanguine, et eadem patria iunctorum, a quibus mores, ut plurimùm veluti ex radice in posteros derivantur? Non coæquanda (mea sententia) comperta ratio intuetur, quanta molis extitere Antonius, et Ascanius Persij mei prædefunċli patrui, et quibus, quantisque scientijs, atque doctrinis erant referti, opera illorum iam prælo missa, ac etiam maioris ponderis mictenda, et Venetia, Patavium, Bononia, Perusium, Neapolis, urbs et fere orbis omnis commemorent. Dicant et canant alij, laus enim eorum pertesa meo ex ore percipitur. Apud eos tenellus, et vix pubes operam, V. I. studio potissime navavi, Bononia prius Ascanio annuente, et mox Antonio Roma. Hi duo, ita me die ac nocte pro tempore urgebant, ut non hominem unius littera me esse debere putabant. Verum allucinati fuere, non enim tanto pollebam ingenio, ut aliqua tempestate in studio, et doctrina corrigias calceamentorum eorum solvere meruissem; sat fuit ad Doctoratus laueram evectum esse, et pro otio legum ad poesim, et ad carmina hetrusco modulata sermone animum appellere. Parum, aut nihil (fateor) in utrisque perfeci, utrumque sectatus sum, et neutrum consumare valui. Attamen distante adolescenti atate, meorumque exemplo majorum innixus, ac etiam equitis Hierosolimitani F.Thoma Stiliani concivis lectissimi, philsophi eminentissimi, et in veteri, modernoque Mundo hetrusci Poetæ celeberrimi, et laurea, et aurea simul corona dignissimi, haud paucos lyricos, et epicos condidi (et si non affabre) versus, necnon, et dramaticos usque ad triginta mille, typis iam editos, præter alios, non dum ad umbilicum redacios, et sindicantis, atque corripientis calami liturarum expertes, cumque prelapsis annis animum mecum verterem, et magis legum otium, quam ipsæ leges mihi (quamquam insulsos) peperisse fructus respiciens, minime fas effe putavi. Scientiam ergo propriam pene pro derelicta habitam hilari fronte, ac alacri studio excipio, ut mox a me pro viribus ipsa assequeretur bonorem, et munus advocationis amplectens quam plurimorum concivium, et exterorum delata crimina, et iurgia [c. [ ]a3v] partium perpetuo silere, non quidem (heus Lector) mea; sed atherea virtute peregi. Criminum et iurgiorum omnium responsa conscripsi, ut alias facile foret reminisci et ne me idem labor sæpe gravasset; sed cum eorum nonnulla ad manus memorati Antonij contingissent, aliorumque necessitudine coniunctorum, sive studio, sive scientia præditorum hortatum me pluries habuerunt, ut in prelum ederem; suspensum herclemet ipsum tenui valde, volvens mecum illiusmodi forte illa non esse, ut ante ortum non subirent mortem, et postmodum tantorum testimonio fretus, factum est, ita ut ex tercentis, et ultra centum dumtaxat selecta forent in præsenti lector rogo animaduersum te esse volo, Consiliola hac, Responsula sive, no cum pomis natare arbitraberis, cum vulgares facti species, et non profecto Iuris apices præseferant. Hac lege in luce exeunt, ut ubivis in tenebras procumbes, nec ergo me unquam iniuria affectum esse putes, unum, ut non ignores cupio. Elucubrata sunt a me pro viribus examinata, atque decisa a doctissimis viris. Sume igitur Lector hoc qualecunque congestum opus in his annis, quorum sexagesimum supra labentem, nam forsan, et maiora (si prius viam universa carnis non ingredi contingat) intueri non defines, non alias, quam et sicut ipse maiorum exemplo excitatus sum ita et mei, qui sunt et fient posteri (si Deo placuerit) altiora petant, et meliora fatigent, et mortui gloriose vivant in æternum. Vale.