Digital Libraries of Basilicata - Modern Literature

date

1640

author

Persio, Orazio

title

Matera e dintorni nel XVII secolo: paratesti, prosa e poesia encomiastica - Orazio Persio - Consiliorum [...] criminalium - Epigramma di T. Stigliani a O. Persio

bibliography

  • Orazio Persio. Consiliorum sive iuris responsorum criminalium cum suis decisionibus iudicum, tam ecclesiasticorum, quam Saecularium, et Delegatorum, in calce cuiuslibet annotatis. Semicenturia. [...]. Neapoli: Typis Egidji Longi Regij Impressoris, 1640, c. [ ]a4v
  • Epigramma di Tommaso Stigliani a Orazio Persio, c. [ ]a4v

teibody

FR. THOMAE STILIANI – EQUITIS HIEROSOLYMITANI – ad Dominum HORATIUM PERSIUM I.C. Quod tua progenies signetur imagine Persei, Velatos sensus nunc ego percipio. Nam tu, dum insigni volitas ad sydera fama, Ostendis clare Perseus esse novus. Non pedibus depictatus talaria desunt, Non pennatus equus, non fera Gorgon abest. Cassis Mercury, castæque; lorica Minerva Extant. Mulieberi nobilis ensis adest. Magna vis ingenij, quam pro talaribus audi, Efficit æthereas te peragrare vias. Atque in equum pro Sapientia vertitur ipsa, Ut tibi, te vettans, Pegasus esse queat. Gorgoneum vultum tua docta volumina signant, Per quæ gens torpet, fitque stupore lapis. Mercurij cassis, fulgentia Pallados arma, Vulcanique ensis, lingua diserta tua est: Hinc ego tam celebres vellem pertingere laudes, Sed lapis evasus dicere nulla queo.

notes alpha

    notes int