
Women’s Voices in Medieval Artes Dictandi and Model Letter Collections
date
1194-1195
author
title
Verba tua super mel et favum
bibliography
- Boncompagno da Signa, Rota Veneris
- La Rota Veneris di Boncompagno da Signa. Edizione critica, ed. Luca Core. Unpublished doctoral dissertation, University of Padova, 2015, p. 39.
summary
The
teibody
Verba tua super mel et favum michi dulcia fuerunt nec audeo denegare quod postulas quoniam necessarium proponis et irrefragabile argumentum.
Venias igitur et cupitis fruamur amplexibus, conferendo pariter grata, gratiora et gratissima basia que dulciter permisceri solent, labella suaviter comprimendo. Quod autem sequitur sit secretissimum et fingamus nos ad invicem pro re aliqua rixari, quatenus nostri amoris integritas occultetur. Hoc tandem amicitie tue precipere proposui ut si Sponsus meus te aliquo tempore molestaverit in me penam refundas, sciens quod quandocumque potero, dabo tibi locum ut tuam valeas iniuriam vindicare.
notes alpha
notes int