Nos frater Ioannes de Perrone humilis prior monasterii Sancte Marie de Balnearia, nomine ipsius monasterii presenti scripto publico notum facimus et testamur, quod habito diligenti consilio, et tractatu inter nos, unanimiter considerantes, et attendentes commodum nostri Monasterii supradicti cum egregio viro Domino Henrico Ruffo de Calabria Sinopolis Domino de voluntate, et expresso consensu Reverendi Prioris Domini fratris Venture de Veruis Venerabili Abbatis Monasterii Sancte Marie de Gloria, superioris nostris, in praesentia iudicis Ioannis de Capua iudicis terre Seminarie, Iacobi de notario Gregorio eiusdem terre publico notario, in quibus consensum adhibuimus … quam predictus Dominus Henricus, tamquam in nomine iudicem et notarium, cum ex certa conscientia nostra sciremus, ipsos nostros non esse iudicem et notarium, et in presentia infrascriptorum testium ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum, ad infrascriptam pacta et concordia de infrascriptis libertatibus devernimus inter nos et ipsum Dominum Henricum habitis et firmatis videlicet, quod predictus Dominus Henricus et successores sui in Baronia Sinopolis, a modo in perpetuum possit construere Castrum et murum facere habeat, et habere debeat per se, et successores suos in Baronia predicta Sinopolis in maritima parte Monasterii Sancte Marie de Balnearia domum una franca et libera in qua possit lignamina et quascumque res alias immettere in predicto Portu francas et liberas, et in ipsa domo reponere et reportares habere francas et liberas secundum quod consueverunt antecessores dicti Domini Henrici, prout de consuetudine ipsa constat sicut superius. Item quod ex causa predicta, predictum Monasterium nostrum possit, et debeat in nemoribus Terre Sinopolis incidere, et incidi facere libere, et inperpetuum tot tracta lignaminum pro reparatione domorum dicti Monasterii Balnearie, domorum Sancti Marci de Messane, domorum Sancti Cataldi et domorum Sancte Marie de Siminaria que sint sufficientia et necessaria pro reparatione dictarum domorum. Item quod predictum Monasterium nostrum in nemoribus predicte Terre Sinopolis possit libere incidere, et incidi facere libere etiam palos rotundos ad sufficientiam pro vinetii quod ipsum Monasterium habet et habere posset in Balnearie et Messane, et dogas sufficientes pro usu ipsius Monasterii Balnearie et Seminarie. Item quod quolibet anno possit Monasterium nostrum predictum incidere ac incidi facere liberi pro vinetis nostri Monasterii supradicti, et in Seminaria et tenimento suo palos mille tantum et non plus. Quas compositiones concordiam, et omnia et singula supradicta convenimus solemniter et promissimus predicto Domino Henrico pro se et successoribus suis in eadem Baronia observare, et inviolabiliter attendere per nos, et successores nostros in perpetuum, et in nullo se aliquo contrafacere vel venire. Nec non item dominus Henricus simili modo, et forma, et solemniter promisit predicto nostro Monasterio, et successoribus nostris in perpetuum firmiter attendere, et inviolabiliter observare per se, et suos in predicta Baronia successores omnia et singula supradicta, et si forte contrafacerimus nos, vel successores nostri, aut ipsi Dominus Henricus, vel praedicti successores sui, de premissis, vel aliquo premissorum sponte obligavimus nos, et predictum Monasterium nostrum ex una parte, et ipse Dominus Henricus se, et praedictos successores suos ex parte altera, ad penam unciarum auri viginti Curie persolvenda a parte veniente contra premissa, vel aliquo premissorum, qua penam soluta, vel non praedicta omnia, et singula in suo robore perseverent; petentes insuper nos predictos iudicem, notarium, et testes subscriptis cum voluntate et expresso consensu predicti Abbatis ex una parte, et Dominum Henricum ex alia eorum nobis fecerunt compositione pactum, et … predicta prout superius [seriosus enarratur] nihilominus. Ego prefatus notarius publicus, predicta penam per partes opposita Curie supradicte stipulatus sum.