Georgius Zaccaria de Giracio miles fidelis noster, maiestati nostre nuper exposuit, quod tam antecessores sui, quam ipse a tempore eius memorie, non extistit tenuerit a Regia Curia in Civitate Giracii,Terra Agrotterie et tenimento earum, quamdam excadentiam dictam de Misillo pro quo quidem vassalli, et villani eiusdem excadentiae singulis duobus annis Curie Regie tarenos auri centum pro regali iure solvere tenebantur. Adiecto in expositione prefati, quod propter guerre discrimina, aliqui ex vassallis, et villanis dicte excadentie morte perenti, et aliqui eorum desirentes incolatum se alibi transtulerunt, tum quia in ipsa reperiuntur non nisi tres, et ipsis locis nihilominus dicte excadentie pro maiore parte destructis, ac etiam devastatis ad eo quod ipsius excadentie fructus ad solvendum tantum non sufficerent, ius predictum prout per inquisitionem de mandatum Curie factam exinde constare esseruit que quidem in Archivo nostro Regio conservatur. Supplicato itaque per Dominum exponentem ius, quod pro excadentie ipsa debet nostre Regali Curie sibi, per maiestatem nostram gratiose relaxare. Nos ob grata fidelitatis et obsequiorum merita exponentis eiusdem in hac parte supplicationi benignius annuentes in praefatum, quod predicte Curie nostre ut prefertur debetur ei in sua vita, dum taxat remittimus gratiose. Mandantes quod tam tunc presens Secretis, quam vasallis successive futuri eumdem militem vassallos, seu villanos, eiusdem excadentie vita durante militis supradicti, occasione solutionis iuris eiusdem nullatenus molestetis, seu molestari, aliquatenus permittatis.