Sane attentis olim gratis plurimis acceptisve servitiis, que Guglielmus de Sinopolo, Cambellanus et familiaris noster dilectus, et Catharina Uxor eius, Cambellana Ducisse Calabrie consortis nostre Carissime, nobis et ipsi Ducisse devote prestiterat, prestabit, et prestare in antea sperabamus, eis, et ipsorum Heredibus, ex eorum corporibus tunc legitime discensuris de annuo redditu Unciarum auri viginti, assignando in Terra, et bonis nostris Pheudalibus, que de mero Regio, et nostro, demanio non extarent; quam primum ad id commode, se facultas offerret, ita quod alter ipsorum supra vivens, alteri premorienti succederet in bonis eisdem de speciali gratia duximus providendum, et interim pendente assecutione ipsius annui redditus, nolumus dictos Coniuges carere, dicte nostre Provisionis effectu, illumque assignatum percipiendum per eos in Camera nostra, usque ad nostrum beneplacitum, annuatim per competentes terminos donec provisione ipsam in Terra, vel bonis assequerentur eosdem, sicut in quibusdam patentibus Litteris nostris exinde factis, et Coniugibus ipsis datis, resignatis nuper Curie nostre, ac laceratis in illa, et de mandato nostro de registris ipsius Curie cancellatis, hec apertius notabantur, noviter autem per eosdem Coniuges Excellentie nostre supplicatione humiliter interiecta, ut in aliqua ex terris, seu Castris nostris provisione stabiliri prefatam, benignius dignaremur. Nos digna meditatione pensantes, eisdem Coniugibus nobis dicteque Ducisse obsequia continua laudabili, et prompta devotione prestantibus nostrum ad esse debere rependium fructuosum. Castrum Corbarii situm in Comitatu Albe de Iustitiariatu Abrutii, iuxta flumen Piscarie, quod licet per inquisitione, noviter de mandato Curie nostre factam, Uncias auri viginti sex, tarenos sex ,et grana undecim videlicet annuatim, sit valere compertum, computata in valore ipso tertia parte fructuum et reddituum montane, que ipso Castro, ac etiam Castris Albe et Carocii, communis reperitur existere in qua per regestra Curie pro annuis Unciis quadraginta, et sub servitio duorum militum, adnotato servitium ipsum nolentes minuere, sicut non possumus, nec debemus. Cum hominibus, Vassallis, redditibus, servitiis, fortelitiis, Domibus, Possessionibus, Vinei, olivetis, Terris cultis, et incultis, Planis, montibus, pratis, nemoribus, pascuis, molendinis, Aquis, Aquarunque decursibus, tenimentis, aliisque Iuribus et pertinentiis suis omnibus que videlicet de Demanio in Demanium, et que de servitio in servitium, pro annuo valore Unciarum auri quadraginta prenominatis Coniugibus, et eorum Heredibus utriusque sexus, ex eorum corporibus legitime descendentibus, natis et in antea nascituris, in assecutioni tam dictorum provisionis annue Unciarum auri viginti, quam amplioris gratie per Excellentiam nostram nuperrime Coniugibus ipsis facte, in perpetuum donamus, damus, et tradimus, ac ex causa donationis proprii motus instintu, de novo concedimus in Pheudum nobile de Liberalitate vera, certa nostra scientia, et gratia speciali. Ita videlicet quod predicti Coniuges et Heredes ipsorum pro predicto Castro Nobis et nostris in dicto Comitatu, Heredibus et successoribus teneantur, immediate servire de servitio duorum militum, ad rationem de annuis unciis auri viginti pro quolibet integro servitio militari, secundum quod est de usu, et consuetudine Regni Sicilie, quando et quomodo dictis eidem Regni Baronibus Pheudale servitium per Curiam indicetur. Quod servitium iidem Coniuges in nostra presentia constituti, bona, et gratuita ipsorum voluntate, pro se, ac eorum Heredibus, Nobis, nostrisque in dicto Comitatu, Heredibus, et successoribus facere obtulerunt, et promiserunt expresse. Concesso eis per Nos, quod ipsorum alteri premorienti, alter in iam dicto Castro succedere debeat super vivens. Reservato in donatione predicta, quod liceat nobis, nostrisque in dicto Comitatu Heredibus, et successoribus, dictum Castrum cum omnibus Iuribus et Pertinentiis suis quando, et quoties visum erit, ad manus dicte nostre Curie, libere reservare proviso prius dictis Coniugibus, vel eorum Heredibus de competente excambio, usque ad valorem annuum Unciarum auri viginti quinque, et non ultra, in Terra, et bonis fiscalibus, que de mero Regio nostroque demanio non existant. Et investientes memoratis Coniuges predicto modo per anulum nostrum presentialiter de Castro predicto. Volumus, et declaramus expresse, ut ipsi et Heredes ipsorum, idem Castrum, cum omnibus Iuribus, et Pertinentiis suis, a nobis et nostris in dicto Comitatu, Heredibus et successoribus in capite teneant, et possideant, sicuti iam dictum est, sub modo, forma, conditionibus, et reservationibus singulis, que in Privilegiis Paternis, seu Regiis, et nostris aliis, de concessionibus terrarum Bonorumque Pheudalium requiruntur, et consueverunt specialiter exprimi et opponi, quas in presenti nostra Concessione intelligi, et haberi volumus pro expressis, ac si in ipso continentur particulariter, et distincte. Pro quo quidem Castro, a sepe dictis Coniugibus Ligium homagium, et fidelitatis solite debitam recipimus iuramentum. Reservatis in donatione, et concessione predictis Regio beneplacito, et assensu fidelitate quoque Regia et nostra, Regiis nostris, et cuiuslibet alterius Iuribus semper salvis.