Nos Gugliemus Cotroneus Iudex Motte Palitii, Nicolaus Tropeanus Regius publicus Notarius per totum Iustitiariatum Calabrie per Curiam ordinatus, et testes subscripti ad hoc vocati specialiter, et rogati, presenti scripto publico notum facimus, et testamur quod pretitulato die tertio dicti mensis septembris in nostri presentia constituti nobiles viri iudex Ioannes de Sartiano, Iacobbus de Locuteta de Rheggio ostenderunt coram nobis, et publice legi fecerunt quasdam eorum commissionis Literas transmissas a magnifico viro Blasio Pagano de Nuceria milite Regius Iustitiario Calabrie, noto, vero, et consueto sigillo ipsius in cera rubea siggillatas quas vidimus, legimus et inspeximus diligenter erantque per omnia continentes subsequentia. Blasius Paganus de Nuceria miles Regius Iustitieratus Calabrie nobilibus Viris iudici Ioanni Sartiano, et Iacobbo de Logoteta de Rheggio amicis suis salutem, et dilectionem sinceram. Nuper a ducale Excellentia quasdam Patentes, et Regias Literas Magno pendente sigillo ipsius in cera rubea sigillatas continentes que sequutur.
Ad quarum literarum executionem cum omni sollicitudine, studio, et reverentia procedere cupientes, hec ad exequendum eas, volumus personaliter interesse, sed aliis expressionibus Curie multipliciter praecedit que nostram quotidie presentiam postulant, et requirunt. Vobis, de quorum fide industria, et legalitate coram nobis in Curia digne laudis testimonia perhibentur predictarum Literarum Ducalium executionem, in quantum nobis committitur fiducialiter pro parte Curie committendam prudentie vestre ex Regia et Ducali parte qua fungimur authoritate sub poena Unciarum auri quinquaginta a vobis si secus faceritis inremissibiliter exigenda. Expresse mandantes quatenus statim receptis presentibus adhibitis vobis Iudice et Notario publico, et testibus fide dignis ad terram Veteri Brutiani de dicta nostra Provincia vos personaliter conferatis, forma predictarum Literarum Ducalium prout nobis committitur tenaciter observata, constito vobis prius de venditione, alienatione, et traditione predictis, et assensu Ducali iis prestito, et quia ex causa predicta dictus Guglielmus de Sinopolo huiusmodi medietatem eiusdem terre cum hominibus, vassallis, iuribus, et pertinentiis suis omnibus in eadem nobis dicta Provincia iuste, et rationabiliter teneat, et possideat, ut prefatur, ac recepto ab hominibus, et vassallis eiusdem pro Dominis nostri Rege, et Duce, fidelitatis solito iuramento faciatis intendere, et responderi de omnibus in quibus tenentur, et debent fidelitati Rege, et Ducali iuribus aliis Regie Curie, et cuiuslibet alterius semper salvis. De executione praesentium, cum earum forma, faciatis fieri tria publica consimilia instrumenta, quorum duo nobis mittetis, unum ex eis pro nos remittendum ad Regiam Curiam in Archivo ipsius Curie conservandum, aliud penes nos retineamus, tertium dicto Guglielmo tradatis. Datum Rheggii, die vigesimo sexto augusti, quintae inditionis.
Cupientes predicti commissarii ad executionem predictarum Literarum procedere debita cura cautela, nos predictos Iudicem, Notarium et testes ex partes Regia requisiverunt expresse nostrum qui supra Iudicis et Notariis officium implorando, ut una cum eis ad predictam Mottam Palitii de Brutiano Veteri predicto personaliter accedere deberemus, et eis assistere in executione predictarum Literarum, et de gestis per eos ad Curie certitudinem, ipsorumque cautelam cum forma ipsarum Literarum facere tria publica consimilia instrumenta, quorum duo eidem Domino Iustitiario mittenda, unum ex eis retinendum pro eum, et aliud ad Regiam Curiam per eundem Dominum Iustitiarium mittendum in Archivo ipsius Curie conservandum, tertium eidem Guglielmo per eosdem Commissarios reddendum. Quorum requisitionibus de votis, parentes una cum eis ad predictam Mottam Palitii personaliter interfuimus, et predictis commissariis nobis presentialiter videntibus, et audientibus, forma predictarum Literarum Ducalium prout, et in quantum eis committatur tenaciter observata, constito prius de datione, alienatione, et traditione predictis sollemniter, et legitime, et assensu ducaliis prestito, et quia ex causa premissa dictus Guglielmus de Sinopolo huiusmodi medietatem eiusdem terre cum hominibus, vassallis, iuribus, et pertinentiis suis omnibus in eadem vestra dicta Provincia iuste, et rationabiliter teneat, et possideat, recepto prius per eosdem ab hominibus, et vassallis eiusdem pro Domino nostro Rege et Duce fidelitatis solitum iuramentum fecerunt deinde ipsi Guglielmo presenti ibidem, necnon ipsi deferatur ab ipsis hominibus, et vassallis iuxta dicti Regni usum, et consuetudinem assicurationis debite et sacramenta prestare, sibique intendi, et responderi de omnibus, in quibus tenentur, et debent fidelitati Regia, et Ducali Iuribus aliis Regie Curie, et cuiuslibet alterius, semper salvis.