Sane Dominus Gugliemus de Sinopolo Cambellano, et familiaris noster, subscriptum Indultum Regium nostris presentavit obtutibus transcriptum, per omnia ut sequitur. Sic pro pheudo dicto de Burburusio sito in terra Stili, et pertinetiis eiusdem, per mortem Iordani Russi, nullis ex eo extantibus liberis ad manus Regie Curie legitime devoluto, fuerunt prefati Coniuges, Pheudum ipsum cum Iuribus et Pertinentiis suis omnibus, pro valore annuo unciarum auri quatuor, quod existere Pheudum ipsium per rationum quondam Domini Francisci de Diano, tunc Secreti Calabrie, in Archivo Regis conservatam constat ad plenam; inquisitione debita previdente ab hactenus assecutis in extenuatione annue provisionis ipisus. Subsequenter autem subscriptis bonis stabilibus, que fuerunt subscriptorum hominum qui a fide paterna Regia deviantes, iamdudum hostibus perditionaliter adheserunt, et etiam nunc adherent ostinate. Aliquibus per manus Regie nostreque Curie rationabiliter etiam devolutis, et consistentibus ad presens in ipsius Curie manibus. Nos volentes Paternas gratias suis fidelibus benigne concessas realiter adimpleri, attendentes quoque grata, et acceptet servitia que dicti Coniuges nobis, et bone memorie Ducisse Calabrie consortis nostre prestiterint assidue, et speramus eos in antea prestituros resignatis prius per eosdem Coniuges in manibus nostris prescriptis originalibus Paternis Litteris, quas in Regia Curia lacerari iussimus ad cauthelam, tam predictus Pheudum de Burburusio, pro dicto valore annuarum Unciarum auri quatuor ponderi generalis, quam praedicta bona in subscriptis locis, et finibus designata, que videlicet de Demanio in Demanium, et que de servitio, in servitum, eisdem Coniugibus, et eorum Heredibus, ex ipsorum Corporibus legitime descendentibus, natis iam, et in antea nascituri, pro annuo valore unciarum auri quatuordecim, tarenorum viginti quatuor, vel existeri bona ipsa comperta per inquisitione factam de mandato nostro exinde diligentem in extenuatione dicte provisionis annue unciarum quadraginta, restantibus ad assignandum eisdem coniugibus de predicta summa provisionis ipsis, uncias viginti unam, et tarenos sex in perpetuum; damus, tradimus, et ex causa donationis proprii motus instintu, concedimus in Pheudum nobile, de liberalitate mera, certa nostra scientia, et Dominica potestate, iuxta usum, et consuetudinem dicti Regni Sicilie, ac generalis et humane Regie sanctionis adiectum de Pheodorum successionibus in favorem Comitum, ex Baronum omnium dicti Regni Sicilie a tempore felicis adventus clare memorie Domini proavi nostri, in ipsorum Comitatus, Baronias, et Pheuda ibi ex perpetua collatione tenentium, factum dudum per eum, et in Parlamento publico, celebrato Neapoli, sub conditionis adiectus, quod ipsorum Coniugum superestes in gratiam huius concessionis Regie, seu nostre, pro contingenti eius medietate succedat; premoriente ex eis, ligitimis liberis non relictis.Ita quidem quod predicti Coniuges, et eorum Heredes de predicto Pheudo Burburusii, et bonis eisdem dicto Reverendo Domino Genitori nostro, nobis, nostrosque in dicto Regno heredibus et successoribus servire teneantur immediate, et in capite de servitio proinde contingenti ad rationem de unciis auri viginti, valoris annui pro quolibet integro servitio militari, iuxta usum, et consuetudinem Regni huius; quod servitium prefati coniuges in nostra presentia constituti bona, et gratuita voluntatem eorum pro se, suisque heredibus, eidem Domino Genitori nostro, et nobis, nostrisque in dicto Regno Heredibus, et successoribus obtulerint facere, ac etiam promiserant eisdem coniugibus per nostrum anulum in prefato, exinde specialiter investitis. Quam investituram vim, et vigorem vere traditionis volumus obtinere. Itaquod, et quod prefati Coniuges, suique Heredes predicto Pheudum, et bona teneant, et possideant a quondam Domino Genitori nostro, et nobis, nostrisque in dicto Regno Heredibus, et successoribus, nullumque alium preter ipsum Dominum Patrem nostrum non Heredes, et successores nostros eosdem in superiorem, et Dominum exinde recognoscant. Pro quibus Pheudo, et bonis prefati Coniuges ligium in manibus nostris fecerunt homagium, et prestiterunt fidelitatis debite iuramentum. Qui volumus et declaramus expresse ut conditiones, et reservationes quamlibet que in privilegiis Regiis, nostrisque aliis concessione Terre, bonorumque Pheudalium opponi consueverunt, et exprimi sub quibus prefati Coniuges, et Heredes sui, predicta bona a prefato Domino Patre nostro, nobis, nostrisque in dicto Regno Heredibus, et successoribus tenere debeant in presenti nostro privilegio intelligantur expresse ac si forent in illo separatim, et particulariter adnotati. Fidelitate quoque Regia, et nostra Regiis, nostrisque aliis, et cuiuslibet alterius iuribus semper salvis.
Bona vere predicta hac sunt: in primis vineale Iordani de Ioffo quod est in Catona, prope terram Balderi et viam publicam. Item aliud vineale ipsius Iordani consitum vitibus situm in eodem loco iuxta terram Domine Mammone, et viam publicam. Item terra eiusdem sita ibidem prope vineam Orlandi de Androniti.
Item alia terra ibidem prope terram Alemanne de Borno, et terram domine Ulive de Ioffo.
Item alia terra ibidem iuxta terram Hospitalis Catone, et terram Benincase.
Item alia terra ibidem iuxta terra Martini de Mesa, et viam publicam.
Item alia terra ibidem iuxta terra Ioannes de Ioffo.
Item alia terra eiusdem in tenimento Flumarie Muri iuxta terram Berardi Amarinti.
Item alia terram eiusdem in loco qui dicitur li Malati iuxta terra Sancti Angeli, et terram quondam Theodori Musolini.
Item terra una Ioffi de Ioffo in Catona iuxta terram predicti Iordani de Ioffo, et via publicam.
Item alia terra eiusdem in loco qui dicitur Funtanelli iuxta terram magistri Gugliemi de Bono, et viam publicam.
Item alia terra eiusdem in dicto tenimento Catona iuxta terram Iordani de Ioffo, et terram domine Mammone.
Item alia terra eiusdem in dicto tenimento, iuxta terram Rigaldi Carofilla, et terram Iordani de Ioffo.
Item alia terra eiusdem sita ibidem iuxta terram Leonis Cavallianisi, et terram Notarii Iacobi Casuta.
Item alia terra ibidem quae fuit filiorum Benincase iuxta terram Hospitalis Catone, et viam publicam.
Item alia terra ibidem iuxta terram Ioffi de Ioffo, et terram Rigaldi Carofilla.
Item terra una in tenimento Catone que fuit Domine Venitie uxoris quondam Nicolai de Palicio, iuxta terram Alemannae de Thomasius, et terram Paganus Mundo.
Item alia terram eiusdem cum quibusdam arboribus sita in Flumariae Muri iuxta domum, seu nasidam Nicolai de Capua.
Item terra una Regaldi Carofilla iuxta terram Sancti Martini de Mesa, et terram Orlandi Androniti.
Item alia terra eiusdem in Sancti Georgio de tenimento Flumarie Muri iuxta terram domine Macalde de Monteaperto, et terram Rogerii de Ursone.
Item in dicto tenimento Flumarie Muri alia terra eiusdem iuxta terram domine Macalde, et viam publicam.
Item terra una Nicolai Mallutta in tenimento Catone, iuxta terram presbyteri Basilii Prozimi, et terram Monasterii Scylle.
Item terra una Petri de Avantagio site in tenimento Catone, prope terram Thomasius Tacqui, et terram Monasterii Scylle.
Item alia terra eiusdem ibidem iuxta terram Ioannis de Prestera, et viam publicam.
Item alia terra eiusdem ibidem iuxta Flumariam, et Viam publicam.
Item cannetum unum eiudem ibidem iuxta cannetum Iacobi Tacqui, et cannetum Orlandi Andraniti.
Item terra unam Rogerii de Ursone in Flumaria Muri iuxta terram Monasterii Sancti Salvatoris de Messane, et terram Archiepiscopatus Rhegini.
Item alia terra eiusdem cum canneto in Flumaria Muri iuxta terram Monasterii Sancte Eufemie.
Item terra una Iordani de Ioffo site in Catona ubi dicitur Li Malati iuxta terram Sancti Michaelis Arcangeli, et terram Hospitalis.
Item alia terra eiusdem cum arboribus, et castaneto sita in Casali Alexi iuxta terram Hospitalis, et castanetum Francisci Laghana.
Item terra una Ciliberti medici in Catona ubi dicitur Funtanelli iuxta terram Templi, et Viam publicam.
Item terra una Ioannis Lancee in tenimento Catone ubi dicitur place Funtanelli iuxta terram Sancte Dominice de Gallico, et Viam publicam.
Item alia terra eiusdem sita in tenimento Gallici ubi dicitur Pantani iuxta terram Monasterii Terreti, et terram Pagani Stravosselli.
Item alia terra eiusdem in contrata Deniffi iuxta terram presbyteri Nicolai Barone, et terram Ioannis Castarati.
Item in dicto Comitato Gallici alia terra eiusdem.
Item vinea una eiusdem in casali Arasie cum arboribus olivarum, et aliis arboribus, iuxta vineam quondam Thomas de Africo, et certam terram quondam Bartholomei Caminiti.
Item hortum unum eiusdem cum arboribus olivarum in eodem Casali iuxta domum quondam Ioannis Manico.
Item domus una eiusdem in eodem Casali, iuxta domum Philippi de Blasio, et domum Dominice Mamune.
Item terra una eiusdem in eodem Casali, iuxta casidam Iacobi de Laguteta, et flumariam.
Item domum due contigue eiusdem Ioannis site in Civitate Rhegii iuxta domum Bartholomei de Legali, et Viam publicam.
Item terra una Ioannes Camerari sita in pertinentiis Catone in Funtanellis, iuxta terram Monasterii Sancte Dominice de Gallico, et Viam publicam.
Item terra una Dominice Mamune in territorio Catone Sancto Opulo, iuxta terram Pagani Stravosselli, et Viam publicam.
Item alia terra eiusdem in Catona, iuxta terram Domine Olive de Ioffo, et Viam publicam.
Item terra una Petri de Catona sitam in Catona, iuxta terram Petri de Avantaggio, et Viam publicam.
Item alia terram eiusdem sita in contrata de Augello, iuxta terram Ioannis de Ioffo, et Viam publicam.
Item vineam unam cum iardinetto ei contiguo Francisci de Ursone, posita in Flumaria Muri.
Item terra una Heredum quondam Ioannis Zurbi in Flumaria Muri in continentie Iocemelis, iuxta terram Hospitalis.
Item in Campo Catone terra una Presbyteri Giorgii iuxta terram Ioanne, et terram Mosolini.
Item petie due terrarum Anastasii Papa in tenimento Flumaria Muri, quarum una est iuxta terram Hospitalis Sancti Ioannis, et Ioanni Donati, alia est in continentie Crucis Catone, iuxta terram Ioannis Monfortis, et Viam publicam.
Item terra una Pontii de Curiliano sita di Cruce Catone, iuxta terram Nicolai Mente, et terram Ioannis de la Galetta.
Item vineola una filiorum Romani in loco dicto Asprizzerati de tenimento Flumarie Muri, iuxta vineam combustam et vineam quondam Ioannis de Sala.
Item vinea una Leonardi Musculi in loco dicto Sancti Constantini de tenimento Motte Muri, iuxta vineam Ioannis Sibine, et vineam Ioannis Laghanà.
Item vinea una filiorum Minniti in continentia de Ropela, de tenimento Flumariae, iuxta vineam Matthei Baropodi et vineam de Migreni.
Item petie due terrarum filiorum Ioanne, posite in pertinentie Catone, iuxta terram Fredrici Guarne, et Viam publicam.
Item terra una in Motta Muri Bartholomei Churta, iuxta domum Nicolai Zaccarie, et Viam publicam.
Item terra una Peregrini Machellotti, in contrata Cannitelli, iuxta terram Nicolai Poete.
Item terra unam Leonardi Barone in Flumaria Muri, iuxta terram quondam Petri Cursori, et terram Sancti Angeli de Ienitò.
Item terra una filiorum Sacta, in Contrata Sancte Barbare de tenimento Motta Muri, prope terram Ursonis Cursari, et Viam publicam.
Item cannetum unum, cum Nasida ei contigua, quae fuerat Domine Costantie uxoris quondam Francisci Longobardi, situm in flumini, iuxta cannetum Sancti Martini de Mesa et Flumaria.
Item vinea una Nicolai Coccolari, in contrata Anglisti de tenimento Mese, iuxta terram Gerardi Garaffi, et Viam publicam.
Item Domus una Rugerii de Orsone, sita in Motta Muri, iuxta Domum Guglielmi Milissari et Domum Theodori Bizari.
Item vinea una Leonis Ottini, sita ubi dicitur Sanctus Petrus de tenimento Motte Muri, iuxta vineam Petri Foti, et Viam publicam.
Item vineola una Nicolai Savulena de Sancto Diminito de ultima parte Mese, prope vineam Federici Petata, et vineam Presbyteri Gregorii Dapti.
Item vineola una Magistri Ioannis fabri, in contrata Assertoni de tenimento Mese, iuxta vineam Petri Spanò, et vineam quondam Michaelis de Protopapa.
Item vinea una Andree Arcomanni in contrata Attimondi de tenimento in ultima parte Mese, iuxta vineam Peregrini Calabri, et vineam Nicolai Papa.
Item medietas cuiusdam Domus et medietas cuiusdam pergule ei contigue in Casali Cannitelli, iuxta Domum Ioannis Ampellurgo, et Viam publicam.
Item medietas cuiusdam vinee ipsius Andree in Casali Cannitelli, iuxta vineam Nicolai Arcomanni.
Item alia medietas eiusdem vinee in Cannitelli, iuxta vineam Nicolai Lico.
Item tertia pars cuiusdam terre Petri Malarchi in Casali Cannitelli, prope Hortum Pagani Strati, et Viam publicam.
Item tertia pars unius Pergule in eodem casali Petri Philippi iuxta Pergulam Dominici Buda, et Domum Federici Petata.
Item eiusdem Philippi tertia pars cuiusdam terre in trappetis Cannitelli, iuxta terram Monasterii Sancti Salvatoris de Calamizzo, terram notarii Iacobi Cuzzuta.
Item eiusdem Philippi pars una vinee duorum annorum, in dicto Casale Cannitelli, iuxta vineam quondam Ioannis Sapuri, et Plantam Iacobi Dapti.
Item Pergula una Venture de Papaioanne, in dicto Casali Cannitelli.
Item Pergula Nicolai Arcomanni iuxta pergula filiorum Rapti.
Item vinea una Ioannis Planerrarii, in dicto Casali Cannitelli, iuxta vineam Theodori Salita, et vineam Monasterii Sancti Salvatoris de Calomino.
Item terra una Pagani Marabiti, in trappetis Mertelli, iuxta terram Constantini Mizzorafi, et terram Monasterii Sancti Salvatoris de Calomino.
Item eiusdem Pagani vinea una in contrata Volamiti in Cannitello, iuxta vineam Simonis de Mara, et vineam magistri Ioannis Planillarii.
Item hortus unus Cali de Paulo cum arboribus in dicto casali Cannitelli, iuxta hortum Ecclesie Sancte Marie, et vineam filiorum quondam Ioannes Pape.
Item eiusdem Cali vineola una in dicto Casali, iuxta vineam Benedicti Lande, et viam publicam.
Item Cali casalenum unum ibidem, iuxta Domum Gregorii Gunneri.
Item Nicolao Garraffi, Domus una iuxta Domum filiorum quondam Pape Ioannis, et Domum Pagani Stravosselli.
Item eiusdem Nicolai Hortus unus parvulus in dicto Casali.
Item eiusdem Nicolai hortus unus, iuxta hortum Federici Guarna, et Viam publicam.
Item eiusdem Nicolai vinea una in Campo Casalis de Miniti, iuxta vineam Orlandi de Andramiti, et vineam Silvii de Maluca.
Item eiusdem Nicolai plante due Unciarum quarum una est prope Plantam Nicolai Lardee, et Viam publicam, et alia est iuxta terram Bertini Arcomanni, et terram Monasterii Sancti Salvatoris de Calomino.
Item Domus una solariata Basilii Idra in Civitate Rhegii, in contrata Ecclesie Sancti Leonis de Cavallario, iuxta Domum Philippi Gatti, et Domum Gentilis Endulti.
Item Domus una solariata Bartholomei Dogasi, in Civitate Rhegii, iuxta Domum Nicolai Mocchiavi et Viam publicam.
Item Domus una terranea Salipigni in Civitate Rhegii, in contrata dicto Franchia, iuxta Domum Nicolai de Todosio et Viam publicam.
Item Domus unam Ioannis Marqui, in Civitate Rhegii, prope Casalinum Costantini Christiani, et Domum quondam Dominici Tipuro.
Item Domus una solerata Nicolai Cannasidi, in Civitate Rhegii, iuxta Domum Ioannis Entelmini, et Viam publicam.
Item Domus una terranea Anne de Palmaro, sita in Civitate Rhegii, iuxta Domum Nicolai de Monteleonis et Viam publicam.
Item Domus una terranea Leonis Achila, in Civitate Rhegii, iuxta Domum Nicolai Salamo.
Item Domus due Raffaelis Libi, in dicta Civitate Rhegii, iuxta Domos Iudicis Ioannis de Sartiano, et Domum Ioannis de la Guzzetta.
Item terra una cum arboribus olivarum Philippi Falanga in contrata Sancti Apollinaris de territorio Rhegii, iuxta vineam et viridarium Iudicis Ioannis de Sartiano.
Item tertia pars cuiusdam Domus ipsius Philippo, in Civitate Rhegii, iuxta Domum Thomasii de Amantea, et Nicefori Romei.
Item Domos solerate duae et terranee eis coniuncte, in civitate Rhegii, iuxta Domum Peregrini Laghana, et vias publicas.
Item Casaleni duo, in eodem Civitate, iuxta Domum quondam magistri Dominici Melardi.
Item medietas unius terre, in contrata de Cusolirco, de tenimento terre Sancti Niceti, iuxta Vias publica.
Item in loco dicto Nugante de tenimento Sancti Niceti, vineale unum, constructum cum quibusdam arboribus oliverum, situm in Contrata dicta de Pollura, de tenimento Sancti Niceti, iardinetum unum, cum arboribus arangiorum, et lumiarum, et aliis arboribus, iuxta viridarium Domino Bartholomei de la Gulzzetta, et olivetum Nicolai de la Gulzzetta.
Item in eadem Contrara Pellura, olivetum unum contiguum eidem viridario, et olivetum aliud cum agmidaleto sibi contiguo ibidem iuxta olivetum, et agmidaletum dicti Nicolai de la Gulzzetta, et Viam publicam.
Item vinea una quondam de Scoveta cum arboribus agmidelarum, et olivarum, sita in dicta contrata Pollura, iuxta terram quondam Gualtierii de Longastreva, et vineam Nicolai de la Gulzzetta