Nos Ugolinus de Guravio, et Constatinus de Romeo iudices terre Mese, Thomas de Zurafi publicus notarius dicte terre, et testes subscripti ad hoc vocati, et rogati fatemur, et testamur per presens instrumentum. Quod Nicolaus filium quondam siri Teocaristi Thipuro, et generis siri Raimundi de Adermone habitator terre Mese existens infirmus corpore, petiit nobis ut accederemus in domo sua ut distribueret bona sua, et accedentibus nobis in domo sua, vidimus ipsum iam infirmum corpore, mente autem sanum, et hec tum sic instituit suos heredes Mariam, et Simonem filios primi matrimonii sui, nihilominus Frisonam, et Orlandum filios suos secundi matrimonii. Nihilominus et consortem suam Dominicam, dimisit cuilibet ipsorum nomine istitutionis Marie videlicet filie sue de terris suis que sunt in Campo Catone terras salmarum trium, consorti vero sue Dominice dimisit habere dodarium suum secundum patet in instrumento dotale suo, et de reliquis bonis suis dimisit habere in protimissim filia sua Frisonam tertiam partem ipsorum, et reliquas duas partes ipsorum dimisit dividit equaliter in dictam mulierem suam, Frisonam filiam suam, Orlandum et Simonem filios suos. Clero autem existente intus terram Mese dimisit eis pro salute anime sue pro memorando ipsum in sacerdotalibus orationibus, et in quolibet annuali suo cantare in sepultura sua, et facere in annuali suo Missas, dimisit eis terram salmarum duarum in Catona prope alias terras ipsorum sacerdotum. Salvo quod non liceat ut secundum diem Archiepiscopus molestare eos aut auferre ipsas eis, et si forte dictus Archiepiscopus voluerit auferre eas, mandavit ut predicte terre revertantur ad Heredes suos, et de fructibus eorum dant sacerdotibus nomine salutis anime sue. Et salvo quod non liceat ipsi clero eas in aliqua facie ad annuum censuum. Dixit autem quod debet dare Raimundo Provintiali musti salmam undecim, et Petro filio siri Nicolai salmas duodecim. Dixit quod habet oves et capras capita octoginta, et partem porcorum quibus non recordatur, boves domitos duos. Bona autem omnia primi matrimonii dimisit dictis filiis suis eiusdem matrimonii Marie et Simoni. Dimisit autem epitropum filiorum suorum primi matrimonii … Ioannem Gurri protopapam civitatis Rheggii, avunculum suum, et reliquiis filii suis et in uxore sua, socerum suum viri Raimundum de Adermone. .