Nos Guliemus Cotroneus Iudex Veteris Brutiani, Nicolaus Tropeanus Regius publicus Notarius per totum Iustitiariatum Calabrie per Curiam ordinatus, et testes subscripti ad hoc vocati specialiter, et rogati, presenti scripto publico notum facimus, et testamur quod discretus vir Nicolaus Battallela de Palitio ostendit nobis, et publice legi fecit quasdam Literas Viri Magnifici Domini Enrici Ruffi de Calabria, Sinopolis Domini ipsi Nicolao directas, quas vidimus, legimus et inspeximus diligenter, sigillo ipius domini Enrici noto et consueto cum cera rubea sigillatas et erant per omnia tenoris et continentie subsequentis.
Ad quarum Literarum executionem dictus Nicolaus volens intendere diligenter coram nobis ipsarum authoritate praedictum Dominus Gulielmum ibi presentialiter existentem, ac ipsam possessionem suo nomine recipientem, coram nobis in corporalem possessionem predictorum bonorum induxit, quorum bonorum fines ut infra limitantur. Qua possessione ipsi Domini Gulielmo per predictum Nicolaum, authoritate predicta ipsi assignata, et tradita ipse videlicet Dominus Gulielmus accipiens institit in eadem. Volens ut asseruit ipsa bona in antea possidere. Fines vero predictorum bonorum sunt iis videlicet Terre dicte de Mancuso, quarum ex uno latere sunt Terre Berteraimi de Malgerio, ex alio latere Terre Domine Philippe de Locuteta, et litus maris, et protenduntur usquam Prasictum, et alios confines. Item Terre dicte de Gemello quarum terrarum ex uno latere est flumen dictum Dalectorio, litus maris, et alios confines. Item in portu Longobardo petia una terre, cuius ex uno latere sunt terre Sancti Stephani de Rheggio, litus maris, et alios confines. Item in loco dicto Capona petia una terre iuxta terras Prothopape Palitiis, litus maris, et alios confines.
Item in loco dicto Viredario petia una terre iuxta terras dictas de Balderi, et iuxta terras Monasterii Scylle, et alios confines.
Item in loco dicto de Sulleria petia una terre iuxta terras Monasterii Sancte Marie de Miotto, viam publicam, et alios confines.
Item in loco dicto Lonogori petia una terre iuxta terram Nicolai Pullisi, et alios confines.
Item in loco dicto Bandulo petia una terre iuxta terras dicti Domini Gulielmi ex utroque latere, viam publicam, et alios confines.
Item in loco dicto Filagri petia una terre iuxta terram Domini Fulconis Ruffi, Viam publicam, et alios confines.
Item in loco dicto Cristori terra una iuxta Vias publicas ex utroque latere, et alios confines, qui praedictus Dominus Guliemus nos ex parte Regia requisivit, nostrum in hoc Officium implorando, ut ad suam, suorumque haeredum cautelam de praemissis ei faceremus publicum instrumentum.