Nos Fulco Luciferus iudex civitatis Giracii, Nicolaus de Sancto Paulo publicus notarius per totum Iustitiariatum Calabrie ordinatus, et testes infrascripti ad hoc vocati, et specialiter rogati, presenti publico instrumento notum facimus, et testamur. Quod nobilis mulier Domina Catharina de Alemania consors viri nobilis Domini Guglielmi Ruffi de Sinopolo Ducalis Cambellani, et familiaris faciens nos ad suam presentiam accersiri, ostendit nobis, nomine et pro parte sua, et dicti Domini Guglielmi viri sui, quoddam privilegium munitum sigillo pendenti Ducali de cera rubea, et rogavit nos, nomine et pro parte sua, et dicti Domini Guglielmi, nostrum super hoc, officium implorando, ut cum opporteat ipsum transumptum ipsius privilegium, transmittere ad Ducale excellentiam, ut de originali ipsius privilegii eidem Ducali Excellentie, possit facere plenam fidem, ne immittendo ipsum originale, possit sinistrum aliquod casualiter evenire. Ipsum originale privilegium transcribi et in formam publicam redigi faceremus. Nos autem ipsius Domine Catharine petitioni ut pote, iuste et consone rationi annuentes, et quiam sua interesse, vidimus privilegium ipsum esse in prima figura sua, non abrasum, non abolitum, non cancellatum, nec in aliqua parte sui fore vitiatum sed sigillatum, noto et consueto sigillo Ducali. Ipsum originale privilegium nostra iudiciali authoritate anteposita, qui supra iudicis de verbo ad verbum exemplari, et in publicam formam redigi fecimus per manus mei predicti notarii, nihil in eo addito, mutato, vel diminuto, quod sensum immutet, vel intellectum, nisi forte littera, vel syllaba, que sensum immutare non potest cuius privilegii tenor per omnia talis est.