Nos Nicolaus de Regio iudex Terre Sinopolis, Petrellus de Guizzaramo regius publicus notarius per totum Iustitiariatum Calabrie per Regiam Curiam ordinatus, et testes infrascripti ad hoc vocati, specialiter, et rogati, presenti publico instrumento notum facimus, et testamur, quod magnificus vir Dominus Enricus Ruffus de Calabria, Sinopoli Dominus, consentiens prius in me predictum iudicem, tamquam in suum iudicem cum ex certa sua conscientia sciret, me, suum iudicem in hoc parte non esse, presens coram nobis per se, suos heredes, et successores dedit, tradidit, et donavit pure, libere, et simpliciter, et irrevocabiliter inter vivos, iure proprio in perpetuum viro nobili Dominus Guglielmo Ruffo de Sinopolo militi ducali cambellano, et familiari eius filio ibidem presenti, pro se, et suis heredibus, et successoribus recepiente, bona stabilia burgensatica infrascriptam videlicet culturam unam terrarum, dictam Messitam in tenimento Seminarie, iuxta terras Iacobi Alicari, vias publicas, et alios confines.
Item olivetum unum cum fundo suo, situm in eodem tenimento in loco dicto Raiano, iuxta vineam Baldi de Papaleo, et vineam Constantini Donii et alios confines.
Item vineam unam sitam in eodem tenimento, et loco iuxta Ecclesiam Sancte Marie de Raiano, et alios confines.
Item quamdam aliam vineam sitam in eodem tenimento et loco, iuxta terram notarii Ioannes Thandarari, viam publicam, et alios confines.
Item et quamdam terram sitam in eodem tenimento et loco, dicto Puteus baiano, iuxta Puteum ipsum, et alios confines et omnia alia bona stabilia burgensatica, que idem Dominus Enricus habet in terris Seminarie, Catone et tenimentis earum, ubicumque et quoscumque locorum existentia, et apparentia, iuxta eorum limites, et confines, ad habendum, tenendum, et possidendum, et quicquid eidem Domino Guglielmo, et suis heredibus de ipsis bonis, seu quolibet ipsorum deinceps placuerit perpetuo faciendi, et omnibus, et singulis, que infra cuiuslibet ipsorum bonorum continentur confines, cum accessibus, et egressibus cuiuslibet eorum, usque ad vias publicas, et cum omnibus, et singulis que quodlibet ipsorum bonorum habet supra se, vel infra se, seu intra se, in integrum, omnique iure, et actione, usi, seu requisitione, que eidem Domino Enrico ex dictis bonis, vel pro eius, vel ipsis modo aliquo pertinerent, quas res donatas idem donans se dicti donatarii nomine constituit possidere donec idem donatarius, ipsarum rerum possessionem accipiat corporalem, quam accipiendam sua aucthoritate sine alterius iudicis proclamatione, seu altera denunciatione, vel alicuius magistratus decreto, se retinendi deinceps licentiam omnimodum dedit, et ipsum dominum Guglielmum in corporalem possessionem ipsorum bonorum per fustem, ut moris est, coram nobis induxit. Idsuper idem Enricus dedit, cessit et transtulit, et concessit ex causa donationis, pure, libere, simpliciter, et irrevocabiliter inter vivos, eidem Domino Guglielmo pro se, et suis heredibus recipienti omnia iura, et actiones reales, et particulares mixtas, vales et directas, pretorias, et civiles consuetudinarias, et in factum, que et quas idem Dominus Enricus quoquomodo, seu iure habere, vel in futurum habere potest adversus quascumque detentores vel occupatores quorumcumque bonorum stabilium burgensaticorum, ipsius Domini Enrici sue, ipsi Domino Enrico pertinentium, positorum in dictis locis Seminarie et Catone, et eorum tenimentis, ubicumque et quocumque locorum existentia, et apparentia, iuxta eorum limites, et confines, constituens eundem Dominus Guglielmum procuratore, in rem suam, et ponens ipsum in locum suum. Itaquod a modo idem Dominus Guglielmus in premissis, et quolibet premissorum, actionibus, utilibus et directis, possit adversus quemlibet detentorem bonorum seu iurium ipsorum agere suo nomine expediri semper replicare, consequi, et se tueri. Permittens idem Dominus Enricus eidem donatario pro se et suis heredibus stipulanti, sine aliqua exceptione iuris, vel facti, se obligando ipsi Domino Guglielmo predictas donationem, et concessionem, et omnia, et singula supradicta et infrascripta, perpetuo firma, et rata habere, et teneri observare, et adimplere, et non contrafacere, vel venire per se, vel alios, aliqua causa, vel ingenio, de iure, vel de facto, sed ipsas donationem et cessionem, vel infrascriptam donationem, vitio ingratitudinis, vel propter filios natos, vel nascituros, in totum, vel in partem, vel causa aliqua revocare, nec aliquam contrariam exceptionem, vel negationis iuris, vel facti, generaliter et specialiter, contra hunc contractum, seu contra aliquod subscriptorum, vel infrascriptorum in aliquod dicere, facere, vel opponere. Preterea idem Dominus Enricus per se, et suos heredes dedit, tradidit, et donavit pure, libere, et simpliciter inter vivos, et irrevocabiliter iure proprio, et in perpetuum eidem domino Guglielmo pro se, et suis Heredibus recipienti, omnia Casalina certis eorum finibus limitata, que idem Dominus Enricus se tenere, et possidere asseruit in Casali Solani de Calabria, ubicumque iuxta eorum limites, et confines que omnia et singula supradicta, et infrascripta, idem Dominus Enricus promisit per se, et suos heredes, eidem Domino Guglielmo pro se, et suis heredibus stipulanti, firma et rata perpetuo habere, et teneri, observare et adimplere, et non contrafacere, vel venire per se, vel alios, aliqua causa, vel ingenio, sub poena unciarum auri quingentorum, eidem Domino Guglielmo, et singulis capitulis huius quatenus stipulatione promissa, et totidem Regie Curie persolvenda, mihi predicto notario pro parte ipsius Curie stipulanti legitimam poenam. Qua poena idem Dominus Enricus totius committi, et exigi voluit a se, in singulis capitulis huius quatenus per Iustitiarium Calabrie, vel alium officialem regium, vel ducalem, qui pro tempore fuerint, per quem ipsorum ipse Dominus Guglielmus maluerit summarie, et de plano, sine libelli oblatione, litis contestatione, strepitu, et figura Iudicii, appellatione aliqua non obstante, quoties per eundem Dominum Enricum vel eius heredes, contra predicta, vel infrascriptam factum fuerit, vel aliquod predictorum, vel infrascriptorum, et refectione damnorum, et expensarum litis, et interesse, et obligatione omnium bonorum suorum, et poena predicta soluta, vel non, exacta, vel remissa in totum, vel in partem, rata maneant omnia et singula suprascripta, et infrascriptam. Renuncians idem Dominus Enricus in iis omnibus et singulis suprascriptis ipsis, exceptioni doli, in factum actioni, conditioni sine causa, privilegium fori, beneficio legis de certa donatione ultra quingentos aureos absque insinuatione presidis, aliquatenus non valere, ac beneficio legis dicentis immensas donationes non valere, ipsasque revocari posse, et beneficio legum codicis de donationibus transactis, et si quis argentum et generaliter omni alii legum, canonum, constitutionum, decretorum auxilio, iure scripto, et non scripto, promulgato, et promulgando, et cuilibet consuetudinis, quibus posset contra predicta venire, vel aliquod predictorum ac iurium, per quod generales renunciationes impugnantur, certioratus prius idem Dominus Enricus, per nos prefatos iudicem et notarium, et alios iuris peritos, que sint et quid dicant et ad maiorem firmitatem omnium predictorum. Idem donator iuravit eidem donatario ad Sancta Dei Evangelia corporaliter tacto libro observare, et adimplere eidem omniam, et singula suprascripta contra ipsa, vel ipsorum, aliquod nullatenens veniendo, dans et concedens idem Dominus Enricus nobis predicto iudici, et notario plenam licentiam, et liberam potestatem hoc presens instrumentum fieri et reficere, non tantum semel, sed etiam pluries addendo clausulam, vel clausulas ad notitiam unius, vel plurium sapientum non mutata facti substantia contradictione, presentia, vel absentia eiusdem Domini Enrici, in aliquo non obstante, donec presens ipsum Dominum Guglielmum, et eius heredes presenti instrumentum plenam obtineant roboris firmitatem.