Nos Guglielmus Drogari olim in anno predicte tertie decime inditionis iudex civitatis Giracii, ex defectu iudicis non dati in eadem civitate Giracii pro anno presenti quarte decime inditionis, per curiam; notarius Thomasius de Sylvestro eiusdem civitatis Giracii regius publicus notarius, et testes subscripti ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto publico notum facimus et testamur, quod Bernardus Spangius catalanus, ut dixit presens Giracium coram nobis, et consentiens prius in nos prefatos iudicem et notarium, non esse iurisdictione nostre, prorogamus in hac parte. Pro se, suisque heredibus, dedit et vendidit egregio viro domino Guglielmo Ruffo de Sinopolo militi, quandam mulierem servam dicta venditoris, ut dixit non in rada de partibus Sclavonie ortam, ut dixit cum omnibus vitiis vel magagnis occultis, vel apparentibus in ea, et ipsa, idem per manum tradens, pro certo pretio inter eos convencto scilicet pro unciis auri duabus et tarenis quindecim in carolenis argenti liliatis, iusti ponderis sexaginta per unciam computatis. Quod tamen predictum pretium, dictus emptor coram nobis, et testibus infrascriptis, numeravit presentialiter dicto venditori in eadem pecunia computatum, ut supra pro pretio et integro pagamento serve predicte vendite, exceptionis sibi non dati, non soluti pretiis omnino renuncians, et propterea omne ius dominium et proprietatem, et potestatem dicte serve, dictus venditor a se et heredibus suis omnino alienatas et transferens in emptorem predictum, et ex causa presens venditionis, dictus venditor eidem emptori, dictam servam per manus liberavit, et liberam potestatem predictam servam de cetero habendi, tenendi, possidendi, utifruendi, gaudendi, alienandi, et de operibus eiusdem serve, et in eis faciendi, quicquid dicti emptori, suisque nomine constituit possidere donec dictus emptor dicte serve corporaliter acceperit possessione, promittens dictus venditor per se, suosque heredes eidem emptori, pro se, suisque heredibus stipulanti et recipienti defendere, expedire, liberare, discalunniare, et guarentire ab omni legitima persona ecclesiastica et privata, nec non retrahere et liberare ab omni debito contrasto, molestia et ab omni falso, nullaque aliam contrarium exceptione vel defensione, iuris et facti, specialem et generalem aliquo facto, vel apparenti et lite, vel controversia aliqua, nullo tempore de iure, vel de facto motis. Dictamque venditionem et omnia et singula supra et infrascripta firma et rata habere, et tenere, et non contrafacere vel venire per se, vel per aliam personam ob poenam unciarum auri quinque, iusti ponderis regie curie persolvendam me predicto notario pro parte ipsius curie stipulanti legitime poenam ipsam, et ea poena soluta, vel non in totum, vel in partem, rata mancant omnia et singula subscripta. Renuncians expresse dictus venditor omni iuri, tam canonici quam civili, iuri scripto et non scripto, cuilibet consuetudini, exceptioni doli, metus, seu vis, conditionis sine causa, privilegium fori, et iuris quod est deceptio ultra medietatem iusti pretii subvenitur, et generaliter omni iuri, et legum auxilio quibus contra predictam venire possent, vel aliquod predictorum omnino renuncians; et ad maiorem firmitatem omnium predictorum dictus venditor, sponte et voluntarie eidem emptori, omnia et singula subscripta.