Nos Petrus Magnellis, iudex civitatis Neapolis ad contractus, Guido Princeps, publicus eiusdem civitatis Neapolis regia auctoritate notarius, et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico notum facimus et testamur quod in nostra presentia constitutis nobili et egregio viro magistro Michaele de Cantono de Messana, regio consiliario et familiari, et Gerardo filio eius, cum auctoritate, voluntate et consensu eiusdem dicti patris sui. Dicti pater et filius, attendentes — ut asseruerunt — quod magnificus vir dominus Guglielmus Ruffus de Calabria, comes Sinopoli, dudum renunciavit petitioni et occupationi cuiusque quantitatis pecunie, rerum atque iocalium, exhibitis, solutis et traditis ipsi magistro Michaeli et eidem Gerardo vel eorum alteri in dotem, et nomine dotis, promisse per eumdem dominum comitem eidem magistro Michaeli, vel ipsi Gerardo, vel eorum alteri pro quondam nobili Colella, filia dicti domini comitis et uxori ipsius Gerardi; quodque prefatam pecuniam, arnesium atque iocalia idem dominus comes, cessit, donavit et gratiosi concessit, eidem magistro Micheli et Girardo absque se alicuius recuperationis, vel rehalitionis, sicut idem magister Michael et Girardus asseruerunt noviter coram nobis sponte voluntarie atque grata, ex causa predicte renunciationis, donationis et cessionis ipsius pecunie, arnesis et iocalium factarum per eumdem dominum comitem, predicto magistro Michaeli et Girardo ut supra dederunt, cesserunt, transtulerunt et renunciaverunt eidem domino comiti, bonos stabilia sita in civitate Giracii et eius territorio, ac in Agrotteria et eius territorio, que idem magister Michael et Gerardus, tam ex venditione facta eis per notarium Nicolaum Tropeanum de Geracio, quam ex donatione et confirmatione predictis dominum comitem habere, vel habuisse noscuntur, in quorum quidem possessionem corporalem, per fustem, predictus dominus comes per ipsius magistri Michaelis nuncium noscitur, iam inductus et sunt subscripta.
Petia terre una sita in civitate Geracii, seu eius territorio, in loco ubi dicitur Salipeia, que asseritur fuisse Guglielmi Valderi, iuxta terra Malgerii Valderi, terram que fuit domine Costantie Valderi, viam publicam et alios confines.
Item omnes ius et actiones reales et personales et dominium utilem, vel directum, quod vel quam notarius Nicolai Tropeanus habet, et habere potest in possessionibus donatis sibi per dominum comitem Sinopolis, sitis in partibus Calabrie, seu ubicumque existentibus.
Ita quod ullo unquam tempore prefatus magister Michel et Gerardus possint, nec valeant propter ea aliquid pretium petere ab eisdem domino comitem, atque heredibus suis asserens, se procuratore et nuncio ipsius domini comitis, seu eius heredum et successorum, me predicto Notario publico, et notario Gualterio nomine dicti domini comitis stipulante. Quinimmo ipsi magister Michael et Gerardus, cum voluntate et authoritate, quam supra pro se heredibus et successoribus suis, remiserunt, quietaverunt, et donaverunt eidem domino comiti donationis irrevocabiliter inter vivos, bona ipsa omnia stabilia supradicta, ac ius et actionem quod et quam ipsi pater et filius habere possent in bonis, obligaverunt dictus magister Michael et Gerardus filius eius, eidem notario Gualterio ibidem presenti stipulanti nomine, et pro parte eiusdem domini comitis predictos conventiones, et remissiones semper, et omni tempore ratas, gratas, habere, tenere et firmas, et non contrafacere, vel venire de iure, vel de facto in iudicio, vel extra, aliqua ratione, vel causa obligationes, se propterea dicti domini magister Michael et Gerardus filius eius, cum authoritate quam supra heredes, et successores universales, et singulares, et bona eorum omnia mobilia, et stabilia, burgensatica, vel Pheudalia ubicumque existentia, presentia et futura ac etiam boves aratorios ad agriculturas pertinentes, eidem notario Gualterio nomine quo supra poena unciarum auri ducentorum medietate scilicet ipsius poene regie curie et reliqua medietatem eidem domino comiti, vel eius heredibus si secus per eosdem magistrum Michaelem et Gerardus, vel eorum heredes, inde fieret applicanda.
Cuius poene medietatem, ego predictus notarius, tamquam personam publica pro parte ipsius curie regie, et reliquam medietatem ipsius poene predictus notarius Gualterius nomine, quo supra fuimus a predicto magistro Michaele et Gerardo, et ipsorum quolibet legitimi stipulati, que poena si committi contigerit peti possit, et exigi cum effectu a dictis patris et filius, vel eorum heredibus tam pro parte dicte regie curie, quam pro parte dicti domini comitis, et eius heredum cum refectione damnorum, interesse et expensarum, que vel quas, ipsum dominum comitem, vel eius heredes, subire contigerit quocume modo, de quibus damnis, expensis et interesse soli simplici assertioni dicti comitis seu eius heredum credatur. Ipsaque poena remissa, vel non aut exacta, vel non aut gratiose remissa, presens instrumentum cum omnibus in se contentis plenam obtineat roboris firmitatem. Renunciantes predictus magister Michael et Gerardus super iis propter, et pro se ipsius, et eorum heredibus dicto notario Gualterio, stipulanti nomine ipsius domini comitis, et eidem domino comiti absenti, tamquam presenti, exceptioni doli, mali, vis, metus et infactum presens non celebratum contractum, et rei predicto modo, non gesta, privilegium fori, litteris et rescriptis quibuslibet impetratis, et impetrandis legibus, usibus, consuetudinibus, constitutionibus et capitolis regni, editis et cedendis, et omnibus iuribus et legum auxiliis canonicis, et civilibus, nec aliquid allegare de iura, vel de factum per que, seu quas, contra presens instrumentum quietationis in totum, vel in partem, irritari possit seu quomodolibet annullari, et specialiter iuri per quod generales renunciationes impugnantur, et iuri per quod tenetur quod renunciatio predicta non valet.
Ita tamen quod non liceat predicto domino comiti vel eius heredibus, seu aliis eius nomine, repetere aliquo tempore predictos magistros Michaelis et Gerardo, vel haeredibus eorum, predictam pecuniam, arnensium et iocalia domini predicti in totum vel in partem, iis actis sponte, publici et bona fide, sine aliquas fraude vel machinatione, cum guadia et stipulatione solemni adhibita in praemissis. Debeat fieri solemnitas est hac quietatis, seu remissio roboris, obtineat firmitatem prout iuris ratio postulat et requirit.