Nos Rainerius de Prelato, iudex civitatis Rhegii, Carolus de Isaia de Rhegii, regius publicus ubique per totum Ducatum Calabrie notarius, et testes subscripti ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto publico notum facimus et testamur.
Quod ad requisitionem et instantiam factam nobis pro parte magnifici et egregii viri domini Guglielmi Ruffo de Calabria, comitis Sinopoli, et egregii viri Rogerii Ruffo de Calabria, fratris eius, qui nos ex regia parte requiri fecerunt, nostrum super hoc officium implorando, ut una cum eis in hospitio reverendi in Christo patris et domini Petri, miseratione divina regine ecclesie archiepiscopi, sito in civitate Rhegii, accedere deberemus ad presentiam praedicti domini rhegini archiepiscopi et magnificorum virorum domini Petri Salvacosse de Iscla, militis protontini Iscle, regii cambellani, consiliarii et familiaris ac generalis capitanei et iustitiarii Calabrie, et domini Berengarii Audiberti de Aquis, militis, regii cambellani, consiliarii et familiaris ac capitanei civitatis Rhegii suique districtus, quibus commissum extitit per regiam maiestatem certo modo inquirere seu informationem assumere et regie maiestati referre de quibusdam bonis, domibus atque turribus, que predecessores ipsorum fratrum et ipsi fratres in civitate Rhegii tenuerunt.
Coram quibus proponebant quandam petitionem offerre et coram eis quedam exponere, de quibus eos oportebat, ut dixerunt, habere publicum instrumentum. Quarum requisitionibus iustis, ut pote annuentes, quia officium nostrum alicui denegare non possumus nec debemus, una cum eis in predicto hospitio dicti domini archiepiscopi coram eisdem dominis archiepiscopo et capitaneis supradictis accepimus, et ipsis nobis presentibus dicti domini obtulerunt quandam petitionem seu expositionem continentie subsequentis:
Coram vobis, reverendo in Christo patre domino Petro, Dei gratia rhegino archiepiscopo, domino Petro Salvacossa, protontino Iscle, regio generali capitaneo et iustitiario Calabrie, et domino Berengario Audiberti de Aquis, regio cambellano et capitaneo civitatis Rhegii suique districtus, per maiestatem regiam commissis ad assumendam informationem veridicam inter alia de tenuta predecessorum magnifici viri domini comitis Sinopolis et fratrum eiusdem, ac de quibusdam domibus et turribus sitis in civitate Rhegii, expositum est pro parte ipsorum comitis et Rogerii fratris eius quod in litteris regiis commissionis vestre sunt inserta et quodammodo expressa capita super quibus per vos est informatio assumenda et maiestati regie referenda.
Unde supplicatur et petitum per eosdem comitem atque fratrem quod non tentetis extra ipsa capita contenta in ipso mandato regio informationem assumere, nec inquirere ultra aut preter eandem, cum teneamini fines mandati diligenter attendere nec illos excedere contra mandatarii mentem et verba.
Item inter alia que vobis per maiestatem regiam committuntur, tam quod verum et proprium, quodammodo inquirendum et committitur indagari fideliter de tenuta predecessorum ipsius comitis atque fratrum, que tenuta probari non potest commode per iuvenes, sed potius per antiquos; quando placet, similiter in causa informationis eandem homines iuvenes nullatenus in testes admitti, cum per illos non possit assumi veridica informatio, ut vobis iniungitur per regiam maiestatem.
Item ad eorundem fratrum pervenit notitia quod vos, domini capitanei civitatis Rhegii, vocari fecistis ad vos iudicem Logothetam, dominam Venturam matrem eius, Nicolaum et Gregorium de Sartano fratres, Constantinum Lupto et notarium Ioannem Prenesti de Rhegio, qui, quousque certas turres in civitate Rhegii tenuerunt, ab eis per vos, sine vestris consociis, predicta informatione assumenda, inquisivistis et informationem assumpsistis per eos de tenuta et possessione ipsarum turrium, in consilio absentibus et ignorantibus vestris consociis antedictis. Ipsosque eosdem testes, a quibus per vos solum dicta informatio est assumpta, nunc in testes productos coram vobis et vestris consociis memoratis, quando per eundem dominum comitem et dictum Rogerium, eius fratrem, petitum est quod ipsi testes, utpote primo deponentes, quam interrogati fuissent per vos omnes quibus committitur, eorum dicta antea quam deponerent publicari per vos nullatenus admittantur; et si admissi fuerint et deposuerint, eorum depositio non noceat fratribus antedictis. Et si hoc vobis revocatur in dubium, parati sunt ipsi comes et frater probare legitime coram vobis. Item, tenuta praedecessorum ipsius comitis et Rogerii fratris eius requirit antiquitatem probationis supra dictam, et commode non potest fieri nisi per antiquos homines, qui cum predictis eorum predecessoribus conversabantur ac etiam mercabantur. Idcirco petitur per eumdem Rogerium ut, cum plures antiqui homines atque senes de terra Sinopolis, qui cum predecessoribus ipsius Rogerii continuo morabantur et similiter de bonis eorum atque tenuta ipsorum bonorum plenariam sciant veritatem, qui nec vassalli nec familiares sunt eiusdem Rogerii, per vos in ipsa causa recipiantur in testes; cum facta domestica per domesticos potius quam per alios sciri possint. Qui protestantes ipsi comes et frater, quod si predicti testes nominati per vos, qui supra, domini capitanei Rhegii recipiantur, et praedicti nominati per Rogerium non recipiantur, quod eis ex hoc nullum praeiudicium generetur, et hanc eorum petitionem et protestationem in processum faciendo per vos de informatione iam dicta mittendo regie maiestati petunt redigi et in seculum eis, suo loco et tempore, valituram.
Item petitur a vobis per eosdem comitem et Rogerium, fratrem eius, quod predicta edificia seu turres, de quibus est informatio assumenda, videatis ad oculum, si eorum propugnacula sint libera et in bona forma sint edificialia, que conveniunt potius privatorum domibus quam meniis seu turribus publicis aut etiam universitatum; cum oculus certiorem reddat iudicem quam annus. Vobisque per regias litteras iniungitur, inter alia, informari in quibus ipse turres et bona consistant et aliis eorum circumstantiis oppositionis; et quidquid videbitis oculate circa ipsas circumstantias, placeat rescribere regie maiestati. In quantum enim potest percipi ex tenore regalium litterarum, nil aliud residet menti domini nostri regis nisi scire de ipso negotio et omnibus eius circumstantiis veritatem. Quibus responsum fuit pro parte dominorum ipsorum quod, habito consilio inter eos, cras, videlicet die sextodecimo presentis mensis, respondebitur eis per dominos supradictos.