
I Dictamina di Pietro da Prezza
date
1248
author
title
PdP Epistola 4 (Si dolendo miror et mirando doleo...)
bibliography
- E. Müller, Peter von Prezza, ein Publizist der Zeit des Interregnums, Heidelberg 1913, pp. 117-118
- Jena, Universitätsbibliothek, El. Phil. Q. 1 (XV sec.): cc. 32v-33r-v
- Leipzig, Universitätsbibliothek, 1268 (XV sec.): cc. 72v-73r
teibody
Si dolendo miror et mirando doleo, non est mirum, cum dolor mirabilis et miracio dolorosa pluribus ex causis meis in visceribus congerantur. Audivi enim iam diu per plures de curia redeuntes, quod de liberacione mea ibidem cum deliberatione provisum extitaret per exeontrum mihi liberaliter concedendum nec merui dudum, ve mihi, aput aliquem dominum vel amicum, quod veritatis seriem mihi inde scribere dignaretur. Ex alia parte accedit etiam ad meum cor de iniusta Fortuna insta turbatio, cum pecunie mihi non subsit subsidium et iam per quadrimestrem temporis lapsum nihil habuerim expendendum, propter quod meum corpus, eo deficiente, qui carceris asperitatem lenire multis mitigacionibus consuevit, acerbe famis stimulo frequenter afficitur et urgenti frigore continuo conquassatur. O dolor, o nephas, o infelix condicio captivorum, qui pro abiectis et perditis ab omnibus desperantur. Certe, si sanum ab hiis non avertitis intellectum, si meritorum nostrorum pensabitis quantitatem, si cor vestrum monebitur ad censuram secundum veram regulam equitatis, non defectum meum profecto, sed infortunium pocius inde iudicabitis arguendum. Non tamen inde contra vos, domine, invehor, quibus in nullo servivi prorsus, utinam servivissem, cum enim a vobis inmeritus per solam graciam vestram beneficia tanta receperim, quod, si forte servicia processissent, supplicare vobis audeo ipsa necessitatis instancia suggerente, ad quod eciam audacius me invitat vestra benignitas graciosa, quam specialiter vobis innata geritis erga omnes, ut, cum in vobis solis habeaturanchora spei mee, per fluctuantes procellas me non paciamini naufragari. Porrigite mihi, domine, porrigite eciam salutiferas manus vestras et vestrum
notes alpha
notes int