I percorsi letterari della Calabria. La novellistica

date

1520

author

Morlini Girolamo

title

Alfonso II d'Aragona (Girolamo Morlini, Novelle e favole, novella XLI)

summary

bibliography

  • G. Morlini, Novelle e favole, a cura di G. Villani, Roma, Salerno Editrice, 1983, pp. 198-201

teibody

[1] Bactinus, illustrissimi Calabriae ducis miles, dum in Mediolano castramentaretur, in cuiusdam vici obsedione copiis veniens, cum hostibus belligeravit; commissoque proelio, alios iugulaverunt, alios cactivos milites sortiti sunt. [2] Sorte Bactinus cactivus clericus contigit, qui hostium formidine nun nullos in ingluvie ventris aureos latitaverat. Hic vero quadam die, dum naturaliter ventris purgandi necessitate astringeretur, quendam invium in locum secessit, et dum pecuniam deponeret atque excresceret, ecce illum Bactinus clanculo offendit. [3] Et magna letitia affectus cernens cactivum suum pecuniam emittere, trepidans assiduo pulsu, micanti corde, sedulo ad aromatarium convolavit. Medelam ex anacardico, mirabolanorum, Indie pruni ac cassiae dixtraxit, cumque ea coram duce transitum cum fecisset (quia ducis parascitus ac iocularis erat Bactinus), ab eo sciscitatus est dux quid erat de medela facturus. [4] Renidens Bactinus ac delirus taliter ducem devovit: "Illustrissime princeps, scito me nec ausilio nec favore tuo amplius egere: nam fata mihi dedere presbiterum mancipium pecuniam cacantem, qui Deo fautore et medela istac exiguo temporis spatio tantam evacuabit, quin nummosus et non exiguae stipis ero". [5] Commodo hec expleverat, duci terga vortit et curriculo domiitionem capescens, medelam illam violentam atque evacuativam presbiterum sorbillare compulit; cuius vi infectus, usque ad intestina deponens, expiravit. Bactinus vero, spe destitutus, egenus et sine favore remansit. [6] NOvella indicat spernendas esse divitias, quae liberalitate perduntur, parcitate putrescunt; superbos que deponi atque humiles in fine fieri.

notes alpha

    notes int