Sciat fidelitas tua quod lator
presentium nuncius tuus assignavit pro parte tua magistris rationalibus etc.
die veneris XXV presentis mensis iunii apud Sanctum Gervasium scripta duo puplica
particulariter continentia, unum videlicet extimationem factam ad mandatum nostrum
de hiis que in domibus marescallie equitaturarum nostrarum et illustris regine
Sicilie carissime consortis nostre
sitis apud Lacumpensilem tam in muris et
presepiis quam in tecto necessaria reparatione reparanda erant, et pro quanta
quantitate pecunie poterunt reparari et compleri, ad subastationem ipsius
operis ad extaleum concedendam, factam in eadem terra Lacuspensilis, te
presente ibidem et presentibus etiam in exstimatione ipsa una tecum magistro
Stephano de Aureliano ipsius marescallie nostre vallecto, ad hoc per nos ordinato,
quibusdam magistris carpenteriis et fabricatoribus Melfie,
Venusii et
Potentie ad
terrem ipsam propterea evocatis, ut extimationi predicte personaliter interessent
ac etiam extimationi eiusdem operis facte in Potentia
per eumdem magistrum Stephanum,
sicut ipsius scripti series declarabat, que extimatio totius pecunie necessaria pro
expensis dicti operis est in summa, secundum tenorem dicti scripti, particolaribus
expensis proinde necessariis in unum collectis, unciarum auri triginta septem,
tarenorum quindecim et granorum decem, alterum vero scriptum continens, extimationem
factam de quantitate pecunie pro qua fieri poterit furnus unus habilis ad coquendum
panem pro ore nostro, et domus una habilis de faciendo pane ipso iuxta provisionem
Petri et Colini de furno panecteriorum et familiarium nostrorum vel alterius ipsorum,
quos ad te propterea misimus ut in eadem extimatione ipsi ambo vel alter eorum
presentialiter interessent in eadem terra lacuspensilis per certos magistros muratores
et carpenterios predictarum terrerum expertos in talibus ad terram ipsam propterea evocatos
per iudicem Franciscum de Venusio commissarium tuum ad hoc statutum iuxta provisionem et
extimationem dicti colini de furno. Iudice ipso commissario tuo propterea presenti ibidem,
que quidem extimatio predicturum domus et furni ascendit ad summam unciarum auri decem et
septem, sicut in scripto ipso particulariter continetur assignatura, et idem nuncius tuus
litteras tuas continentes, quod cum factis predictis extimationibus nulli extallerii
comparuerint qui vellent ad extaleum predictas domos marescallie reparare in hiis, que
reparatione necessaria indigebant, pro predictis unciis auri triginta septem, tarenis
quindecim et granis decem, nec predictam domum cum furno ad extaleum concedendo. Tu ne
perfectio ipsorum operum in dapnum nostre curie retardaretur in reparandis domibus
predictis marescallie tam in muris et presepiis quam in tecto et cohopertura et super
reparatione et cohopertura ipsarum domorum cum expensis curie nostre procedi facias, iuxta
provisionem et designationem supradicti Stephani do Aureliano, marescalle nostre vallecti,
propterea destinati, et predictam domum et furnum, secundum quod predicta extimatio continet,
extra predietam castrum nostrum Lacuspensilis in loco quam predictus
Colinus ad hoc providit
ydoneum, cum expensis curie nostre faciendis de pecunia presentis generalis subventionis,
terris tue iurisdictionis imposite, fieri iuxta tenorem mandatorum nostrorum tibi proinde
directorum, in defectu extalleriorum non comparentium, qui opus ipsum velleat facere ad
extaleum ut est dictum, de quorum scriptorum et litterarum receptione presentes tibi
mittimus nostrorum mandatorum litteras responsales. Tue fidelitati mandantes quod si
predicta extimatio diligenter fideliter et provide facta est, ita quod in ea quoquo modo
curia nostra lesa non sit, nec apparuerint ut supra dictum est, extallerii aliqui volentes
facere ad extaleum opera supradicta. Tu in defectu extalleriorum ipsorum predicta omnia,
iuxta tenorem mandatorum nostrorum tibi proinde directorum, fieri facere cum expensis curie
nostre, iustis moderatis, necessariis et utilibus in ipsis operibus faciendis, de predicta
pecunia vel alia qualibet, que undecumque est vel erit per manus tuas diligenter fideliter
et sollicite, ut in hiis curia nostra sub aliquo involucro fraudari vel decipi non contingat,
cum tibi exinde totaliter incumbamus, propter quod sic caveas et attendas quod predicta extimatio
diligenter et fideliter facta sit, et expense predicte sic fideliter et diligenter fiant, ut in
nullo curia nostra super hiis fraudari nec circumveniri possit, et nulla tibi redargutionis vel
negligentie aut circumventionis nota exinde possit impingi.