Volentes quod animalia aratiorum nostrarum in Apulia
pascua et aquam in defensis nostris tenimentorum
Lacuspensulis
et Sancti Gervasii libere sumant,
fidelitati vestre presentium tenore mandamus expresse
quatenus tam vos presentes quam vos alii successive futuri, ad requisitionem fratris Salvati, conversi
monasterii Casenove magistri aratiarum ipsarum vel alius pro parte sua presentes vobis et ipsius magistri
licteras assignantis, prodicta animalia in defensis predictis auctoritate presentium admittentes illa
sumere pascua et aquam inibi libere permittatis, nullam predictis animalibus seu eorum custodibus molestiam
propterea illaturi, quomodolibet illaturi. Permissuri etiam duci cum qualibet aratiarum ipsarum canes duos
dictos mastinos, qui non sint apti ad venationem. Proviso ut plures seu alii canes ducantur cum animalibus
supradictis et quod privatarum personarum animalia quarumcumque non sumant dicta pascua et aquam pretextu
presentium in defensis eisdem. Presentes autem litteras post oportunam inspectionem earum restitui volumus
presentanti, apud vestrum singulos vigorem similem obtempturas.