In nomine Domini et salvatoris nostri Ihesu Christi anno ab incarnatione
eius millesimo trecentesimo nono. Regnante domino nostro
Karolo secundo
Dei gratia gloriosissimo rege Ierusalem
et Sicilie
ducatus Apulie et
principatus Capue
Provintie et
Forchalquerii
ac Pedimontis comite
regnorum vero eius anno vicesimo quinto feliciter amen, mense ianuarii
die ultimo eiusdem septime indictionis aput Melfiam, nos
Buccellus de
guisa regalis Melfie iudex,
Goffridus de Caputsele puplicus eiusdem terre
notarius et testes subscripti licterati de eadem terra ad hoc specialiter
vocati et rogati presenti scripto puplico notum facimus et testamur, quod
olim infra proximo preteritum mensem decembris et presenterà mensem
ianuarii presentis septime indictionis per diversas vices, ad multimodas preces
et requisitiones Nicolai Rubei
et Henrici Rubei de Dordona magistrorum marescallarum
araciarum et massariarum excellentis domini, domini Roberti Illustris
Ierusalem
et Sicilie
regis primogeniti, ducis Calabrie
ac eius in regno Sicilie vicarii generalis
in Apulia ad pertinentias
Lacuspensulis et
Gualdi ubi animalia aratie iumentorum ipsius domini duois magistratus eorumdem magistrorum
in pascuis morabantur, una
cum Nicolao Caroso iumentario eiusdem aratie nos personaliter conferentes,
inspeximus et fide vidimus oculata infra menses eosdem aborti va ta esse sanguine de iumentis pregnantibus
eiusdem Aratie propter asperitatem temporis yemalis iumenta subscripta videlicet, iumentum 'unum
morellum marcatura merco dicti domini ducis ad florem de lisa et burdaturas, iumentum unum vayrolum
mercatum in cossa dextra mereo quondam comitis atrabatensis ad castrum et in cossa sinistra ad florem
de lisa et mercatum mereo eiusdem domini ducis, iumentum unum lyardum pumatum mercatum similiter et
iumentum unum morellum cum paucis pilis albis in fronte mercatum dicto mereo dicti domini ducis, predictis igitur magistris
petentibus habere de premissis omnibus ad eorum cautelam puplicum documentum tempore eorum ratiocinii
producendum, tam ad curie dicti domini ducis certitudinem quam eorum cautelam presene puplicum testimoniale
scriptum eis exinde factum est per manus mei predicti Goffridi puplici
Melfie notarii signo meo solito
sigillo et subscriptione mei qui supra iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Anno mense die et indictione predictis.
† Ego Buccellus de guisa
Melfie iudex.
† Ego Franconus de guisa testis sum.
† Ego Petrus baleatorius testis sum.
† Ego Iohannes..... testis sum.