Giustino Fortunato: Lagopesole e i castelli del Vulture

date

1321-06-12

title

Doc. 52 (Karolus etc. Iustitiario Basilicate presenti et futuris fidelibus paternis...)

summary

Nicola da Lagopesole, di Potenza, minacciato di morte dagli uccisori del vescovo di Gravina, suo zio, dichiarati fuorusciti dalla corte della vicaria, ottiene da Carlo la licenza di andare armato insieme con otto suoi "socii".

bibliography

  • Giustino Fortunato. Il castello di Lagopesole, Trani: Vecchi, 1902, pp. 238-240
  • Archivio di Stato in Napoli. Reg. Ang. 1320, n. 232, fol. 305 t.

teibody

Karolus etc. Iustitiario Basilicate presenti et futuris fidelibus paternis et nostris salutem etc.

Pro parte Nicolai de Lacupensuli de Potentia regii fidelis et nostri fuit excellentie nostre nuper expositum quod cum ipse certos emulos habeat qui, propter necem per eos commissam in persona quondam episcopi gravinensis, patrui exponentis eiusdem, forbanniti et foriudicati sunt per nostram curiam vicarie, quique sibi mortis extitium comminantur, concedere ei et subscriptis octo sociis suis ad eius defensionem et nullius offensam portationis armorum licentiam dignaremur. Nos autem dicti Nicolai in hac parte iustis supplicationibus inclinati fidelitati vostre presentium tenore iubemus expresse, quatenus vos presentes iustitiarii, si prenominato exponenti iusti timoris causam inesse conspexeritis, sibi et subscriptis octo eius sociis, dummodo oriundi de regno sint vel alias domicilium habeant in eodem nec banniti ac bone fame et conversationis existant, Recepta prius ab unoquoque ipsorum pro parte curie ydonea fideiussoria cautione quod ex portatione dictorum armorum aliquem indebite non offendant, petitam pro causa superius expressa licentiam ad nullius tamen offensam, usque scilicet ad paternum et nostrum sine nostrum beneplacitum et donec licentia non abutantur, eadem auctoritate presentium concedatis, et demum tam vos presentes quam vos alii successive futuri iustitiarii dictum exponentem eiusque socios infrascriptos pretextu portationis armorum ipsorum dicto durante beneplacito et donec dicti timoris causa duraverit non molestetis vel turbetis in aliquo nec molestari vel turbari ab aliis permittatis, sic quidem quod si contingat aliquem vel alios ex dictis octo sociis eius interdum egrotare vel ex causa a dicti Nicolai recedere comitiva, in huius vel horum locum succedant alii qui de regno sint aut domicilium in eodem habeant, per ipsum nominandi bone profecto conversationis et fame similiter a quibus per vos iubemus recipi in forma preposita sufficientem fideiussoriam cautionem. Itaque vos presens iustitiarie et deinde vos alii futuri gradatine, si et prout casus acciderit, fieri faciatis eidem exponenti super hoc testimoniales nostras litteras harum seriem ac substitutionem faciendam de dictis egrotantibus vel absentibus particulariter exprimentes, nomina vero dictorum sociorum sunt hec videlicet: Franciscus de dompna Plubella, Robertus de Costa, Guillelmus de Castellucio, Palmerius de Castellucio, Iohannes Cevolinus, Guillelmus dictus paczu, Iacobus de Minasso et Petrus de Romania Presentibus post oportunam inspectionem earum remanentibus presentanti, dicto durante beneplacito vel usque quo ipsa sic concessa licentia in abusum non transeat, valituras.

Datum Neapoli anno domini MCCCXXL die XII iunii IIII indictionis. Regnorum dicti domini patris nostri anno XIII.

notes alpha

    notes int