Quia nuper nostra
excellentia intellexit quod ustitiarius Basilicate fidelis
noster decapitari fecit Anisoctum
et Symonem de Lauria
de Melfia occasione quod ipsi cum quibusdam aliis de
Melfia
iuramenta unanimiter prestiterunt interficere quosdam fideles nostros
Melfie
et ipsam terram turbare contra tranquillum et pacificum statum nostri nominis et honoris et intelleximus
quod Petrus de Aresio magister aratiarum nostrarum
Basilicate de huiusmodi
suspectus habetur ac volentes indempnitati nostre curie providere de fide
et legalitate Bartholomei comestabuli
Andrie dilecti
militis et fidelis nostri nostra curia confidente ipsum magistrum aratiarum ipsarum
Basilicate ammoto
inde predicto Petro de Aresio duximus pro parte nostre curie statuendum. Quocirca tibi presentium
tenore precipimus quatenus eidem Bartholomeo coram tui presentia evocato et
recepto ab eo de eodem officio exercendo corporali et debito iuramento mandes sibi fieri de ipso
officio licteras commissionis et capitula prout. Idem Petrus de Aresio habuit
licteras et capitula sub sigillo nostri culminis de officio supradicto factis tam de iumentis pultris
et pultrabus quam aliis animalibus que hodie sunt in eisdem aratiis quatuor puplicis consimilibus
inventariis expresse continentibus omnia predicta iumenta pultros et pultras tempus merca signa
pilaturas et balzanaturas ipsorum quorum uno dimisso penes eundem Petrum de Aresio
alio penes eundem Bartholomeum conestabulum remanente tertium
Camere nostre et quartum magistris rationalibus magne nostre
curie transmictantur et assignatis eidem Bartholomeo per predictum
Petrum de Aresio. Iumentis pultris et pultrabus cum fetibus distinctione
temporis mercis signis pilaturis et balzanaturis ipsorum eundem Petrum
per licteras sub sigillo capitanei citari facias ut coram magistris rationalibus magne curie
nostre tecum morantibus cum quaternis apodixa et cautelis aliis que de officio ipso habet
debeat comparere positurus coram eisdem magistris rationalibus de ipso officio finalem et
debitam rationem et satisfacturus de toto eo in quo per rationem eandem debitor curie apparebit,