Fidelitati tue firmiter et
expresse precipimus, quatenus statim receptis presentibus, facta diligenti
et sollempni extimatione de hiis que in domibus marescallie equitaturarum
nostrarum et illustris regine Sicilie carissime consortis nostre, site
apud Lacumpensulem, tam in muris et presepiis, quam in tecto necessaria
reparatione reparanda sunt et pro quanta quantitate pecunie reparari
poterunt et domus ipsa poterit cohoperiri, opus huiusmodi concedendum
fore per te ad extaleum pro parte nostre curie facias subastari in
Melfia,
Venusio
et aliis locis famosis vicinis, et si apparuerint
aliqui qui domus easdem accessoria reparatione et cohopertura ad extaleum
velut reparari facere et cohoperiri pro illa quantitate pecunie, ad quam
extimatio ipsa ascenderit, vel pro minori, opus ipsum eis pro parte curie,
nostre concedas, et recepta ab eis sufficienti fideiussoria cautione, quod
opus ipsum decenter et bene infra certum et competentem terminum fieri faciant
et compleri, eisdem extalleriis pro ipso opere celeriter faciendo et complendo
successive, sicut in eodem opere procedetur pecuniam, que eis pro opere ipso
conventa fuerit de quacumque pecunia curie que est etc. et in defectu alterius
pecunie de pecunia presentis generalis subventionis terris iurisdictionis tue
imposita, non obstante aliquo mandato huic contrario, debeas exhibere recepturus
de hiis que propterea dederis ad tui cautelam ydoneam apodixam, et instes ac
instari facias apud, predictos extallerios, quod opus ipsum decenter et bene
infra terminum ad hoc prefigendum, ut dictum est, fieri faciant et compleri, factis
de extaleo ipso tribus scriptis puplicis consimilibus, continentibus formam presentium
et singula que in domibus ipsis tam in muris et presepiis quam in cohopertura reparanda
et facienda fuerint, nomina et cognomina extalleriorum ipsorum, quantitatem pecunie que
convenietur eis pro extaleo ipso et nomina fideiussorum, quos receperis ab eisdem,
quorum uno tibi retento, alio extalleriis ipsis dimisso, tertium magistris rationalibus
magne curie nostre sine mora transmittas. Si vero non apparuerint aliqui, qui opus ipsum
velint ad extaleum fieri facere, factis de extimatione predicta duobus scriptis puplicis
consimilibus, harum seriem, nomina et cognomina extimatorum, ea que in predictis domibus
tam in muris et presepiis quam in cohopertura reparanda et facienda fuerint, et pro quanta
quantitate pecunie fieri et reparari poterunt, continentibus, quorum unum tibi retineas et
aliud dictis magistris rationalibus instanter transmittas domus ipsas tam in muris et presepiis
quam in cohopertura et tecto de supradicta pecunia reparare et copriri facias sine mora, ita
quod omnes expense, quas propterea necessario fieri aportuerit, fiant presenti et sciente
Stephano de Aureliano vallecto marescallie nostre, quem ad hoc propterea destinamus,et nichil
indeconscientiam suam lateat quel vallectum in extimatione ipsa volumus personaliter interesse,
et expensis omnibus que fient pro opere ipso, fient duo quaterni consimiles, continentes
quantitatem pecunie que soluta fuerit pro quibuscumque rebus et servitiis necessariis pro
opere ipso. Cognomina illorum quibus soluta fuerit, tempus, locum et causam solutionis
particulariter et distincte, unum videlicet per te vel statuendum loco tui, de quo tamquam
de to ipso confidas, qui sigilletur sigillo dicti Stephani
et alterum per eumdem Stephanum
qui sigilletur sigillo tuo ut de utroque quaterno tue rationis tempore debita collatio fieri
possit, nichilominus de omnibus, que propterea dederis, recipias ad tui cautelam ydoneas
apodixas per te in tuo ratiocinio producendas, et utrum opus ipsu cedatur, vel quod fiat
per te vel statuendum loco tui cum expensis Curie nostre, super reparatione et copertura
ipsarum domorum procedas et procedi facias, iuxta provisionem ut designationem dicti
Stephani marescallie nostre vallecti,
processum vero tuum totum, quem in hiis habendum
duxeris, particulariter et distincte celsitudini nostre, nec minus predictis magistris
rationalibus in continenti significare procures.