I percorsi della Basilicata

date

IX-X d.C.

author

title

L. SAGAX

bibliography

  • 1) Ad editionem H. Droysen, Auct. ant. 2, 1879, pp. 233
  • 2) Ad editionem H. Droysen, Auct. ant. 2, 1879, pp. 235
  • 3) Ad editionem H. Droysen, Auct. ant. 2, 1879, pp. 269

teibody

II, 28. Morte di Alessandro d'Epiro in guerra contro i Lucani (330 a.C.). Anno ab urbe condita quadringentesimo bicesimo secundo Alexander rex Epirotarum Alexandri illius Magni avunculus transiectis in Italiam copiis cum bellum adversum Romanos pararet et circa finitimas Romae urbes firmaret vires exercitus sui auxiliaque vel sibi adquirere vel hostibus subtrahere studens bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania victus atque occisus est.

II, 32. Alleanza di Lucani, Brettii, Sanniti, Etruschi e Galli contro i Romani (291 a.C.). Anno ab urbe condita quadringentesimo sexagesimo tertio Dolabella et Domitio consulibus Lucani Brittii Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis faeta societate cum redivivum eontra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos.

V, 86. Sanniti e Lucani uccidono il legato di Roma ad Ascoli (279 a.C.). Igitur Picentes Vestini Marsi Peligni Marrucini Samnites Lucani cum adhuc occultam defectionem meditarentur, Gaium Servium pretorem legatum ad se missum apud Asculum occiderunt statimque clausa civitate omnes cives Romanos indicta cede iugularunt.

notes alpha

    notes int