Codice Diplomatico Materano (Cattedrale)

date

1457

title

23

summary

Alla presenza del giudice Angelo de Ciminello, Giovanni della Spina di Matera vende a Cicco di Domenico de Scalzone della stessa città al prezzo di due once un pezzo di terra incolta in contrata Angeli del tenimento cittadino.

bibliography

    teibody

    † In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo. Regnante ××× ‹Alfonso Dei gratia rege Aragonum, Trinacrie, Valentie›, Maioricarum, Sardenie et Corsice rege, comite Barchinone, duce Athenarum et Neopatrie ac etiam comite Rossilionis et Ceritanie, regnorum vero eius ××× quoque in principatu Tarenti et civitate MatereIohanne Antonio de Baucio de Ursinis, principe Tarenti, comite Licii ××× Matere.

    Nos Angelus Antonii de Ciminello de Matera, imperialis ad contractus et iudicia ordinarius iudex, Eustasius Donati de Leone de eadem civitate, Iohannes Stephanus Iacobi Iohannis Stephani, Franciscus Nicolai de Pescho, Antonellus de Pescho, Eustasius de Calabresio et Antonius magistri Nicolai de Sellis, testes ... fatemur quod constitutis Iohanne de la Spina de Matera et Cicco Dominici de Scalzone de civitate Matere, prefatus Iohannes asseruit [habere petium unum] terre vacue intus territorium civitatis Matere, in contrata Angeli, iuxta vineale Gaptini de Papaleone, iuxta vineale Iac××× vineam Antonii dicti Capedelupo et iuxta vineale Francisci de Papaleone; et placebat eidem dictum [vinealem vendere]. Qua propter [vendidit] prenominato Cicco Dominici de Scalzone supradictum vineale terre vacue pro pretio unciarum duarum.

    † Ego Angelus de Ciminello imperialis ad contractus et iudicia ordinarius iudex me subscripssi. † Ego Franciscus Nicolai de Pesco qui supra testis me subspcrissi (sic!). † Ego Iohannes Stephanus Iacobi Iohannis Stephani qui supra testis me subscripsi. † Ego Antonellus de Pesco qui supra testis me subscripsi. † Signum crucis proprie manus mei Eustasii de Calabresio qui supra testis inlicteratus et scribere nescientis. † Signum crucis proprie manus Antonii magistri Nicolai de Sellis qui supra testis inlicteratus et scribere nescientis.

    notes alpha

      notes int