Codice Diplomatico Materano (Cattedrale)

date

1466-02-10

title

27

summary

Alla presenza del giudice Roberto de Assaldo, Angelo di Parisio di Matera si obbliga a prestare servizio per Santoro di Luciano, di Lipari, abitante di Matera, per un periodo di undici anni. Tale servizio dovrà attenersi alle forme previste dalle consuetudini materane. Per suo conto, Santoro s’impegna a versare in cambio dodici ducati nonché a garantire vitto e alloggio a Roberto.

bibliography

    teibody

    † In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi amen. Anno a nativitate ipsius millesimo quatricentesimo sexagesimo sexto. Regnante … Ferdinando Dei gratia rege Sicilie, Ierusalem et Hungarie, anno eius octavo, … die decimo mensis Februarii, presentis anni tertiedecime indictionis, apud civitatem Policastri.

    L'indizione corretta è la quattordicesima

    Nos Robertus de Assaldo de predicta civitate, per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate ad contractus iudex, Nicolaus de Calabria de Campora, civis eiusdem civitatis, puplicus ubilibet per totum predictum regnum … regia auctoritate notarius et infrascripti testes … fatemur … quod … constituti Angelus de Parisio de dicta civitate, sponte et voluntarie, cum posuit se cum nobili iuvene Santoro de Luciano de Lipari, habitatore ad presens dicte civitatis … pro annis undecim futuris … ad sibi bene, diligenter, sollicite, legaliter et fideliter serviendum die noctuque in cunctis proposse servitiis, iuxta usum et consuetudinem dicte civitatis … et e converso dictus Santorus nolens … circa dictum Angelum, vitio ingratitudinis, uti … promisit … solvere, … in fine dictorum annorum undecim prefato Angelo vel alteri sui nomine presens instrumentum sanum pre manibus ostendenti ducatos currentes duodecim, … cum victu et vestitu concedenti et sufficienti iuxta qualitatem et conditionem dicti Angeli, iuxta usum et consuetudinem predictam … Et quia antequam presens instrumentum compleretur et fieret iudex Robertus de Assaldo predictus … in fata decessit, Cubellus de Assaldo de predicta civitate, cum potestate se subscribendi loco premortuorum iudicum rogore et auctoritate regiarum licterarum sibi gratiose concessarum per sacram regiam maiestatem, constito sibi prius predicta omnia vera esse ex mei predicti notarii et aliorum testium qui interfuerunt iuratoria testificatione recepta, iuxta tenorem et formam sacrarum regni constitutionum de iudice defuncto, loco et vice dicti condam iudicis Roberti se subscripsit.

    Errore per vigore

    Unde ad futuram rey memoriam … factum est … hoc // presens puplicum instrumentum … quod scripsi ego prefatus notarius Nicolaus … qui premissis omnibus interfui et meo solito signo signavi et conclusi. † Ego Cubellus de Assaldo de civitate Policastri regia auctoritate ad contractus iudex vigore et auctoritate quarundam regiarum literarum mihi per ipsam regiam magestatem concessarum quod possim et valeam me subscribere in omnibus instrumentis reficiedis, in quibuscumque contractibus per quosvis notarios celebratis in quibus iudices qui in eis interfuerunt pro iudicibus antequam se subscriberent in eisdem decesserunt, ad requisitionem mihi factam per dictum notarium me subscripsi propria mano, locho et vice dicti quondam iudicis Roberti de Assaldo premortuy … † Ego dompnus Paulus de Athani de Policastro testis sum † Ego dompnus Guardia Vallinotu canonicus policastrensis testis sum

    notes alpha

      notes int