Nos Loysius Thomasii Nicolai de Angelo de civitate Matere, per provinciam Terre Ydronti tantum reginalis ‹ad contractus› iudex, Eustasius Donati de Leone de eadem civitate, ... publicus ubilibet per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate notarius, notarius Gulielmus de Gorrisio, Iohannes de Virella, Thomasius magistri Loysii Argenterii et Thomasius Angelilli de Cassano, testes ... notum facimus ... quod ... constitutis Pasca, ... relicta quondam Bricii de Arangia de civitate Matere ... et Iacobo Simonis de Latertia de eadem civitate, ... stante prius cum eadem Pasca ... Iohanne filio suo et legitimo mundualdo, sub cuius mundio se esse recognovit, consensum et auctoritatem sibi prestante in tota huius puplici scripti serie et non ultra, interrogata quoque prius et diligenter examinata per me prefatum iudicem de consilio sapientis si ad premissa et infrascripta omnia et singula agenda per eam vim, metum, dolum, fraudem, deceptionem aut suasionem ab aliquo pateretur et non reperta per me ... ipsam pati aliquid ab alio de premissis, ... dicta Pasca ... permutavit ... ac ... dedit ... eidem Iacobo ... petiam unam terrarum ... sitam ... intus territorium ... civitatis Matere, in contrata Serre de Fringillis, iuxta terras capituli maioris ecclesie Materane, iuxta terras ecclesie sancti Francisci versus Petram Pentam, iuxta terras dotales Angeli de lo Vecchio ... et hoc ... pro bacca una feta pili albi et tomulis quatuor frumenti ad generalem mensuram Matere; ... et quia dicta petia terrarum erat melior dicta bacca feta et thomulis quatuor frumenti, ... ex causa meliorationis ipsorum ac pro refuso dicta Pasca ... confexa fuit ... recepisse ... ab eodem Iacobo ... tarenos decem ...