Codice Diplomatico Materano (Cattedrale)

date

1486-09-02

title

58

summary

Alla presenza del giudice Paolo de Agatha, gli eredi di Giovanni Brancati richiedono che si trascriva con atto notarile l’approvazione fornita da Antonello Petrucci, signore di Policastro, della vendita di un feudo di Nicola Cossa nelle pertinenze di Policastro.

bibliography

    teibody

    † In nomine Domini nostri Iesu Christi amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo quatricentesimo octuagesimosexto. Regnante ... Ferdinando de Aragonia Dei gratia rege Sicilie, Ierusalem et Ungarie, regnorum ... eius anno vicesimo octavo, ... mense Septembris, die secundo eiusdem, quinte indictionis, Matere; dominante quoque in ipsa civitate Matere ... Federico de Aragonia, regio secundogenito, principe Tarenti, Squillaciique, comite Licii, Villefranche, Belcastri et Neucastri.

    Nos Paulus Agathus de civitate Matere, regius ad vitam ad contractus per totum regnum Sicilie iudex, Paulus Pesschus de eadem civitate, ... puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate notarius, et testes subscripti ... de eadem civitate, ... notum facimus ... quod ... constitutus ... Gabriel de Donato de civitate Matere, tutor ... heredum condam domini Ioannis Brancati de Policastro, ostendit ... nobis quasdam licteras domini Antonelli de Petruciis, tunc regii secretarii, consiliarii et utilis domini civitatis Policastri, in carta de pergameno scriptas, subscriptas et parvo nicio impresso in cera rubea habente quamdam testam niciatam, ... quas vidimus, legimus, legi audivimus et inspessimus diligenter et erant ... tenoris ... subsequentis [qui segue il documento n. 37]. Post quarum ... literarum presentationem, visionem, inspectionem et lectionem ... asseruit idem Gabriel ... oportere ipsum ... supradictas licteras habere transumptatas et in puplicam formam redactas. Qua propter nos ... requisivit ut dictas licteras transumptare et in puplicam formam redigere deberemus. Nos ... licteras predictas ... transumptavimus, exemplavimus, autenticavimus et in presentem puplicam formam redigimus et presens ... puplicum confecimus transumptum ...

    † Ego Paulus Agathus de Mathera qui supra regius ad contractus iudex fateor vera esse et me subscripsi † Ego dompnus Tucius de Turcho testis sum et me subscripssi † Ego donnus Angelus de Natunco testis sum et me subscripsi † Ego Donatus de Angelo de Iacobo de Matera testis sum et me subscripssi † Ego Thomasius Eustasii de Nuccio de Mathera testis sum et me subscripssi † Ego Roncius magistri Spiritus de Matera testis sum et me subscripssi † Notarius Andreas de Passarellis testatur

    notes alpha

      notes int